Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 526
in causa et effectu, et sic pater est prior filio in causando, in respiciendo autem est simul. Et ratio est, quia in ipsa ratione respiciendi et formalitate relativi non habent causalitatem, quia una relatio non causat aliam, sed quaelibet a suo fundamento causatur, et habent connexionem, quia unum non potest esse sine altero: ergo sunt simul natura.
Sed dices: Unum relativum specificat aliud, cum sit terminus ejus; sed specificans est prius specificato, cum sit causa illius; ergo non est simul. Secundo, in relativis tertii generis alterum extremum solum est relativum rationis, cum non sint relativa mutua; relatio autem rationis non est simul cum suo correlativo, cum dependeat a cognitione, non autem a solo fundamento et termino: ergo ista proprietas non est quarto modo respectu omnis relationis praedicamentalis. Denique etiam relativa rationis sunt simul, ut genus et species: ergo convenit aliis quam relativis praedicamentalibus ista proprietas.
Ad primum respondetur: Quod terminus, ut formaliter oppositus et correlativus, non specificat primo et per se relationem, sed potius specificatur ad illum quam ex illo, ut supra diximus; concurrit enim fundamentum ut specificans per modum principii et causae, cum ordine tamen ad terminum, in quo completur et terminatur specificatio.
Ad secundum respondetur: Quod in relationibus non mutuis non invenitur ista proprietas, nisi fundamentaliter proximo, quia non invenitur ibi formaliter terminus, ut supra diximus, in quantum oppositus et correlativus, sed quia alterum extremum accipit denominationem extrinsecam a relatione alterius ad se, et dicitur fundamentaliter proxime terminare, non formaliter; et
sic terminus est simul natura cum relatione, quae est ad illum. Quare scibile non est simul cum scientia, neque ratione transcendentalis relationis, quia ut sic est objectum specificans et causa, neque ratione relationis rationis, quae est posterior, sed ratione fundamenti proximi terminantis, ratione cujus accipitur ut terminans relationem praedicamentalem, eo modo quo terminare potest. Et sic verissima est regula D. Thomse supra posita quod, ut relativa sint simul natura, debet attendi ad significationes eorum. Si ergo consideretur scibile ut objectum scientiae, sic non claudit in suo intellectu relationem scientiae, nec est simul natura cum illa, quia sic significatur secundum transcendentalem respectum scientiae; si autem consideretur non ut objectum, sed ut terminans relationem praedicamentalem scientiae, saltem fundamentaliter proxime, sic significatur ut correlativum saltem extrinsece, et consequenter ut simul natura.
Ad ultimum dicitur: Relativa rationis non esse simul natura, quia non habent esse, sed solum cognosci, et ideo non magis sunt simul natura, quam ipsae cognitiones unde resultant.
Dico secundo: Altera proprietas, scilicet quod relativa sunt simul cognitione, intelligitur de relativis formaliter secundum exercitium respiciendi, non secundum res, quae materialiter sunt relativae, nec secundum quod relatio consideratur ut informans, sed ut respiciens. — Ratio hujus conclusionis est quia materiale et fundamentale in relatione potest cognosci ut prius suo termino, cum possit esse causa illius, aut specificativum, vel objectum eju^; et sic licet definiri non possit sine illo, tamen non simul cognitione est, quia potius est causa cognoscendi et explicandi illud, cum sit