Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 528
QUIESTIO XVIII.
DE QUALITATE.
ARTICULUS I.
Explicatur'ratio formalis qualitatis et ejus definitio.
Qualitatem definit Aristoteles, in c. vin : « Quod qualitas est, qua dicimur quales. » Quam definitionem aliqui simpliciter reprehendunt. Tum quia videtur nugatoria, sicut si albedo diceretur id quo dicimur albi, hoc enim est quod explicandum proponitur. Tum quia videtur circularis, quia sicut definitur qualitas per hoc quod simus quales, etiam quale definitur e converso, quod est id quod habet qualitatem, quod est circulum committere. Tum denique quia definitio non est notior definito ; ceque enim ignota sunt qualitas in abstracto et quale in concreto.
Nihilominus rejicienda non est definitio haec, utpote ab Aristotele tradita, et ab universa ejus schola recepta. Et in primis, cum suprema genera careant genere et differentia, ista non est definitio, sed descriptio, et traditur per effectus notiores. Possumus autem duplici modo considerare effectus qualitatis. Uno modo ex parte status, quatenus sumitur in abstracto, vel in concreto, quia status concretionis nobis est notior et sensibilior, et hoc modo explicat hanc definitionem D. Thomas, Opusc. XLvm, tract. de qualitate. Qui tamen modus definiendi non ita congrue aliis definitionibus aptaretur, in quibus non definiuntur suprema genera.
Secundo modo potest considerari effectus qualitatis ratione ipsius for
mse; inter omnia enim accidentia proprium est qualitatis reddere subjectum formatum et qualificatum, ut ex Philosopho notat D. Thomas, v Met., lect. xvi, eo quod qualitad inter omnia accidentia proprie nobilitat et qualificat subjectum. Quantitas enim quantificat, et potius materializat subjectum, extendendo et ordinando partes ejus materiales. Reliqua praedicamenta vel ordinant subjectum ad aliud, ut relatio, vel ab aliquo extrinseco ordinante dependent, ut sex ultima praedicamenta, ut dicemus quaest. sequenti; sola qualitas in ordine ad subjectum nobilitandum, vel qualificandum datur, vel ad contrarium nobilitationis et qualificationis. Qualificare autem aliquid dicitur per id quod est actuale, et per modum formae determinans; ideo enim differentia essentialis dicitur praedicari in quale quia contrahit et determinat genus, quod est potentiale, et determinando illud format et qualificat: quod ergo differentia essentialis facit essentialiter, id facit accidentaliter qualitas, scilicet formare et qualificare id quod potentiale et informe est, idque primo et per se. Nam licet alia accidentia etiam perficiant et actuent subjectum, non tamen id habent primo et per se, sed vel quantificant materiam, vel ad extrinsecum ordinant, aut ab extrinseco in sua denominatione dependent: recte ergo dicitur qualitas, qua dicimur quales, id est formati, et qualificati, et nobilitati.
Ad primum in oppositum resp. : Non esse nugatoriam hanc definitionem, nec tradere idem per idem, vel quia explicat statum concretionis ut notiorem, vel quia explicat specialem effectum hujus accidentis, quod est qualificare et nobilitare', et sic per illam dicimur quales.
Ad secundum respond. : Non committi circulum in istis definitioni-