Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 529

bus, quia definitiones non sunt, sed descriptiones. Et similiter abstractum et concretum in diverso genere causae se habent unum explicando formam, alterum connotando subjectum. Ac denique definitio qualitatis in abstracto non explicatur solum per concretionem, sed per effectum nobilitandi et reddendi qualificatum: quando vero definitur quale, solum definitur quoad statum concreti, per hoc quod est habere formam, unde nullus circulus committitur.

Ad ultimum dicitur: Quod definitio non traditur per aeque ignotum, quia traditur per effectus quali ficandi et per statum concretionis in subjecto, quae nobis notiora sunt quam ipsa forma qualificans, vel status abstractionis ejus; minus autem sequitur poni definitum in definitione, quia qualitas in abstracto definitur per effectus, non per ipsam met qualitatem.

Ex quibus colliges melius D. Thomam inter diversas sententias rationem qualitatis expressisse, i p., q. xxviii, art. ii: « Quod qualitas dicitur dispositio substantiae. » Et iterum i-ii, quaest. xux, art. n: « Quod qualitas importat modum quemdam substantiae, modus autem est quem mensura praefigit. » Unde importat quamdam determinationem secundum aliquam mensuram. Quare ratio propria qualitatis in tantum dicitur consistere in modo, seu determinatione, in quantum modus sumitur pro eo quod est formatio, et recta rei dispositio; dispositio autem non sumitur hic pro prima specie qualitatis, sed generaliter prout dicitur v Metaph., Iect. xx, apud D. Thomam, quod dispositio est ordo habentis partes. Unde colligitur quod ad quantitatem et qualitatem pertinet ordinare partes, sed non eadem, neque eodem modo. Nam quantitas ordinat partes materiales per modum

extensionis, ut una ponatur extra aliam primo in ordine ad se, deinde in ordine ad locum. Per qualitatem autem ordinantur partes, non materiales et per modum extensionis, sed virtuales. seu perfectionis secundum rationem debitae vel indebitae commensurationis, sive in ordine ad ipsam naturam, aut terminationem quantitatis ejus, sive in ordine ad actionem vel ad terminum actionis, ut deinceps circa singulas species explicabimus, sive etiam circa intensionem qualitatis, vel extensionem habituum. Itaque uno verbo quidquid debitae commensurationis et proportionis est, sive in corporalibus, sive spiritualibus, sive penes partes virtuales, sive formales, eam dispositionem qualitatem voca. Quantitas vero solum unit partes materiales extra partes, quod est extendere, non recte ac debite disponere, nam et formatio ejus quoad terminationem, per figuram fit, quae est qualitas. Haec videtur probabilior explicatio in re tam occulta et varia sicut qualitas est.

ARTICULUS II.

Explicatur divisio qualitatis in quatuor species.

Quatuor paria specierum posuit Aristoteles in divisione hujus praedicamenti. Primum est habitus et dispositio. Secundum, potentia et impotentia. Tertium, passio et passibilis qualitas. Quartum forma et figura.

Circa quae difficultas est de bonitate et adaequatione hujus divisionis. Et communis sententia est hanc divisionem esse adaequatam; est tamen dissensio in colligendis istis speciebus, et ratione earum reddenda. Scotus super cap. de QuaJit., q. i, sic illas colligit: Qualitas secundum se est quaedam dispositio