Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 533

inaequaliter dispositas, lene autem aequaliter, rarum partes magis distractas, densum magis contractas et in minori loco, quod totum pertinet ad situm; quod quidem verum est secundum se; craterum quia aspero aliquando conjungitur durities, et lenitati aliqua mollitudo, quae ab Aristotele in hoc cap. numeratur inter qualitates, ideo ratione hujus adjuncti qualitates etiam solent nominari. An vero divisio ista essentialis sit?

Affirmative respondetur. Qualitas enim est genus supremum, et debet habere sub se species essentialiter distinctas, nec aliae sunt assignabiles. Et certe inter aliquas qualitates intercedere specificam distinctionem, ut inter habitum et potentiam et figuram, dubium non est, imo inter aliquas ejusdem binarii, ut inter duos habitus, vel duas potentias. Solum posset quis dubitare quia aliquando videtur eadem qualitas pertinere ad duas species, ut calor ad tertiam, quia est terminus alterationis, et ad primam, quia est conveniens alicui naturae. Sed jam supra diximus per se solum pertinere ad unam juxta formalitatem, quae per se et semper alicui competit, vel juxta principia a quibus per se oritur, ut calori semper competit esse terminum alterationis, non semper disponere naturam. Et ideo si hoc secundum aliquando habet, accidentale sibi est, non essentiale, nec per se primo conveniens, ideoque nec speciem constituens.

ARTICULUS III.

Quomodo singulas species explicandae sint.

Prima species est habitus et dispositio. Solet autem multiplex acceptio habitus derivari, sed ad duo capita omnes acceptiones reducuntur.

dicitur enim habitus, seu habere praedicamentaliter et postpraedicamentaliter. Postpraedicamentaliter est idem quod modus possessionis; et numerantur ab Aristotele octo modi, in ult. cap. Praedicamentaliter, uno modo significat ultimum praedicamentum, quod est vestitum esse, et habitum induere. Alio modo pro specie quadam qualitatis, secundum quam aliquis bene vel male se habet. Similiter dispositio potest generaliter sumi; et sic est ordo habentis partes, ut Philosophus dicit v Metaphysic., text. xxiv; et sic etiam inveniri potest in quantitate et in situ. Secundo, specialiter sumitur pro eo quod est bene vel male disponi; ex modo enim habendi partes contingere solet quod aliquid bene, vel malo se habeat. Sed tamen est differentia inter habitum et dispositionem, quod habitus dicitur quando aliquid firmiter tenetur et possidetur, alioquin simpliciter illud non habemus; dispositio autem, cum ex genere suo sit tendentia ad formam ad quam disponit et ordinat, nondum firmiter et perfecte habet formam; et inde est quod habitus dicitur qualitas difficile mobilis, dispositio vero facile mobilis.

Duplex autem se offert difficultas in praesenti. Prima, circa rationem genericam, an ista prima species sit qualitas operativa. Secunda, circa rationes differentiales, utrum differant essentialiter habitus et dispositio.

Circa primum, plures censent habitum consistere in ratione principii operativi, sed superadditi, non innati, in quo distinguunt illum a secunda specie, quae est innatum principium operandi. Nihilominus S. Thomas oppositum docet, xii, q. xlix, art. ii. Et generaliter ratio esse potest quia aliquae qualitates hujus speciei non sunt operativae