Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 532
passiones subjectorum mobilium, secundum quas corpora per alterationem mutantur. Igitur tertia species qualitatis est illa qua) convenit subjecto media alteratione, seu subjecto ut moto, sumendo alterationem late pro omni mutatione physica qualitatis. Potentia autem et impotentia, quae est secunda species, convenit subjecto ut principium actionis vel passionis per se primo, non vero subjecto ut alterato; neque enim potentiae supponunt alterationem ut subjecto conveniant. Facile autem et difficile mobile non sumuntur in secunda specie, sicut in prima, sed prout explicant vim resistendi vel non resistendi, agendi vel cedendi activo; sic enim potentiam activam vel passivam constituunt, quia passiva facile cedit, activa difficile; diuturnum autem et cito transiens non ad secundam, sed ad tertiam speciem pertinent.
Ad tertium dicitur: Quod habitus et dispositio per se primo habent disponere naturam secundum convenientiam et disconvenientiam. Si autem natura activa sit, disponent ad actionem, non quia habitus sint primo et per se activi, sed quia natura quam disponunt activa est, et non disponitur convenienter nisi ad actionem, ut dicemus art. seq. ex D. Thoma, i-ii, q. xlix, art. m.
Ad ultimum dicitur in primis non esse extraneum a qualitate quod sit terminus alterationis.; cum enim detur per se motus ad qualitatem, scilicet alteratio, ut dicitur in v Physic., oportet quod aliquae qualitates per se sint qualitates subjecti ut moti et alterati. Deinde dicimus quod in hac tertia specie ponuntur qualitates, qua) perse primo terminant motum, seu sunt qualitates subjecti ut alterati, etiam alteratione instantanea, seu mutatione, qualis est illuminatio in aere. Nec tamen propterea actus immanentes, vel conceptus
erunt in tertia specie, sicut lux, quia non habent immutare suhyectum, seu esse termini alterationis, quae solum proprie invenitur in corporalibus, sed habent aliam priorem et principaliorem considerationem, scilicet convenienter disponere naturam in quantum cognoscens est, et sic pertinent ad primam speciem qualitatis, et hmc ratio est in illis principalior, quia propria et per se, per accidens vero actus immanentes alterationem habent, ut in sensibus ex parte organorum.
Ex dictis constat hanc divisionem esse adiequatam et sufficientem. Ad primam enim speciem praeter habitus et dispositiones, quae manifeste sunt tales, reducuntur omnes actus immanentes et conceptus, imo et species impressae, quae a D. Thoma, i-ii, q. 1, art. xvi, inter habitus videntur numerari; datur enim in illis ratio bonae, vel malae dispositionis potentiae, secundum quod datur bene, vel male repraesentare objectum. Pertinet etiam ad hanc speciem gratia, ut docet D. Thomas, i-ii, q. cx, art. m, ad 3, et habitus supernaturales, quia dantur ad elevandum potentiam, et sic supponunt ipsam, licet in genere elevationis totam virtutem illi praebeant ad actum, qui non habet entitatem nisi elevatam.
Ad secundam speciem reducuntur omnes instrumentales virtutes, quia dantur ad simpliciter agendum, vel adjuvandum potentiam, non ad disponendam naturam bene vel male; ideoque S. Thomas, m p., q. lxiv, art. ii, reducit characterem ad hanc speciem, quia non datur ad bene vel male agendum, sed ad valide et vere recipiendum, vel agendum sacramenta. Denique asperum et lene, rarum et densum aliqui reducunt ad solam positionem diversam partium, quia asperum habet partes