Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 535

esse facile vel difficile mobile ex natura rei, quod tam anxie auctores oppositi inquirunt et urgent: dicimus enim quod esse difficile mobile ex natura rei, est ex propriis et intrinsecis principiis habere causas sui non facile transmutabiles. Et Cajetanus, in cap. de qualitate hoc explicans, dixit quod aliquando qualitas ex specie sua requirit causas difficilis transmutationis, aliquando habet difficilem transmutationem ex aliqua conditione individuali, quia in hoc subjecto habetur dispositio aliqua, seu causa perseverandi, non vero ex natura qualitatis postulatur. Unde facile et difficile mobile non est idem quod multum vel parum durare, hoc enim per accidens est; potest enim aliquid, quod est dispositio, longo tempore durare, et habitus parvo, quia cum duratio sit continuatio in esse, et hoc dependeat a causis extrinsecis conservantibus, plerumque aliquid, quod de se non petit causas immobiles et perseverantes, invenit in aliquo subjecto causam et dispositionem conservantem diu; sicut lux in aere si luminosum diu perseveret, et actus videndi, si voluntas diu applicet ad videndum, et aegritudo ordinaria, si aliquis non utitur medicamento, sed cibo saluti contrario. Ergo non consistit ratio habitus in hoc quod difficile removeatur, sed quod difficile mobilis sit, nec quod dispositio facile mutetur, sed quod facile sit mobilis, ex ordine scilicet ad causas suas intrinsecas, non ex aliquo extrinseco per accidens faciente quod actu duret, vel non duret. Et sic videmus scientiam esse ab intrinseco habitum, quia procedit ex causis evidentibus, quae sunt firmae, et similiter virtutes, quia procedunt ex principiis practicis per synderesim notis et directis; opinio vero et vitium de se habent causas facilis transmutationis, in quantum illud

est contra rationem, hoc cum rationis formidine.

Scio aliquos alias quaerere rationes hujus distinctionis essentialis, ut quod illud sit facile mobile, quod dependet in fieri et conservari a suo agente, difficile vero mobile, quod in conservari non pendet. Alii ex eo quod habitus caret contrario, dispositio non. Sed haec inania sunt; videmus enim multas dispositiones etiam in absentia agentis durare, et tamen specie ab habitu distingui, ut aegritudo et vitium, et opinio, quae durant in absentia agentis. E contra vero virtutes infusae, ut gratia et charitas, pendent a suo proprio agente in fieri et conservari, sicut lux a sole, ut S. Thomas docet, ii-ii, quaest. xxrv, art. xn, et tamen sunt habitus. Similiter aliqui habitus habent contrarium, ut scientia errorem, virtus vitium etc.

Sed objicies: Nam ex sententia D. Thomae sequitur quod actus demonstrationis sit habitus, quia generatur ex principiis immobilibus, per se scilicet evidentibus et certis. Sequitur etiam nullum dari habitum opinionis et vitii; nec species impressae erunt habitus, contra D. Thomam, i-ii, q. 1, art. vi, quia omnia ista non habent causas immutabiles.

Respond.: Actum demonstrationis et quemcumque alium actum non habere causas immobiles, quia actualis operatio est in ipsa egressione consistens, non in aliqua re producta; operatio autem de se mutabilis est, quia est in via et in fieri, non factum esse, licet circa aliquod objectum immobile versetur. Habitus vero non se habet ut exercitium et operatio, sed ut forma producta, quee immobiliter determinatam relinquit potentiam. Caeterum, quod attinet ad opinionem et vitium, dicimus probabilius videri quod non sunt habitus, quia ex natura sua