Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 536
non habent firmam adhaesionem, sed cum formidine, licet ex multiplicatione actuum possint acquirere firmitatem, quantum ad modum et statum accidentalem. Et ita aliquando D. Thomas docet ex actibus multiplicatis generari habitum opinativum, ut mi, q. u, art. m; etun, art. i; sed loquitur de habitu secundum modum, non secundum essentiam; quia cum opinio non habeat principia immobilia ex vi suae speciei, licet ratione alicujus extrinsecffi causae possit individualiter firmari in aliquo subjecto, ideo simpliciter non est habitus; et idem dicendum de vitio, quatenus moralitatem habet contrariam rationi, et sic non habet firma principia, licet ex parte boni sensibilis possit in sensualitate firmari, quod est secundum quid esse firmum. Unde aliud est quod opinio possit habere modum habitus, id est diuturnitatem, et scientia non, aliud quod habeat naturam habitus, id est ex intrinseca natura et principiis habeat firmitatem.
Ad argumenta vero a principio, negatur eamdem entitatem posse esse habitum et dispositionem ex natura sua et intrinsecis principiis, sed solum quoad statum. Et Philosophus communiter attulit exempla secundum firmitatem, vel facilitatem ex parte status, quia notior est, utinde manuduceretad occultiorem, quae est ex vi naturae. Et sic D. Thomas, mi, qu. 1, art. i, ad 2, dicit quod Philosophus non appellavit sanitatem habitum, sed ut habitum, ut in graeco habetur; et eodem modo scientias non perfecte habitas non vocavit habitus quoad statum, licet non neget esse habitus quoad naturam, ut etiam solvit Cajetanus, super hoc cap. de qualitate.
Ad confirm. resp.: Quod facile et difficile mobile per se primo inveniuntur in motu, ut dicit D. Thomas,
i, quaest. xlix, art. ii, ad 3; per eas tamen circumloquimur differentias proprias qualitatis, applicando illis nomina motus, non rem. Invenitur autem similiter in aliis speciebus qualitatis facile et difficile mobile quantum ad modum diuturnitatis, vel facilitatis, non tamen quoad intrinsecam rationem disponendi bene vel male subjectum, quod est essentiale primas speciei.
Secunda species dicitur potentia et impotentia. Et nomine potentiae intelligimus illud principium proximum operandi, quo constituitur subjectum non ad bene vel male operandum, sed simpliciter ad vere operandum ipsam substantiam operationis. Quomodo autem substantia perse non possit operari, sed indigeat qualitate superaddita ut exeat in actum, tanquam principio elicente, ad libros de anima pertinet, et ad Metaphysicam, viderique potest S. Thomas i p., q. Livet q. Ixxvii. Nomine potentiae comprehenditur tam potentia activa, quam passiva; dari enim passivam potentiam in genere qualitatis nobis ostendunt potentiae operativae immanentes, id est receptivae ejus quod eliciunt. An vero detur aliqua qualitas, praesertim ordinis naturalis, quae pure sit potentia passiva et nullo modo activa, non est praesentis loci discutere, sed in v Metaph.; sicut neque de potentia neutra agere ad praesens spectat, quae ideo neutra dicitur, quia caret inclinatione ad actum, sed est pure indifferens, non quae neque sit activa, neque passiva, sicut Scotus posuit, contra quem agit Cajetanus, tom. m, Opusc., tract. m, q. i.
Nomine autem impotentiae non intelligimus puram carentiam potentiae, sed potentiam imbecillem et imperfectam, sicut hebetudo ingenii, potentia generandi debilis, et similia. Unde constat inter potentiam