Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 43

modo affirmato; I, propositionem de modo negato et de dicto affirmato; U, propositionem de dicto et de modo negato. Unde versus:

E dictam negat, I que modnm, nihil A sed U [tolum.

Quare, ut oppositio fiat in his modalibus adverte semper ut sicut in propositionibus de inesse attenditur quantitas, ita attendatur in modalibus quantitas modorum. Et supponimus quod ly necesse et ly impossibile sunt universales, sicut ly omnis et ly nullus; et ly possibile et ly contingens sunt particulares, sicut quidam, aliquis etc. Unde sicut contrariatur omnis et nullus, ita necesse et impossibile; et sicut subcontrariatur quidam et quidam non, ita subcontrariantur possibile et possibile non; et sicut contradicunt nullus et quidam omnis et quidam non, ita contradicunt impossibile et possibile, necesse et possibile non. Et sicut aequipollentiae fiunt per negationem praepositam, aut postpositam etc., ita et requipollentiae fiunt in modalibus per eamdem negationem praepositam, aut postpositam.

Deinde necesse est ut attendatur ad mutationem negationis et affirmationis, ut videlicet semper in oppositionibus detur affirmatio et negatio de dicto; de modo vero in tantum requiritur negatio, aut affirmatio, in quantum necesse est mutare quantitem ejus, vel eamdem servare; aliquando enim mutatur quantitas modi, negando ipsum modum, sicut in ly omnis mutatur quantitas ejus dicendo: Non omnis. Exem

pium horum potest accipi in hac propositione: Petrum currere est impossibile. Si vis contrariam ejus facere dic: Petrum currere est necesse; si contradictoriam, dic: Petrum currere est impossibile, eo quod ly impossibile negat dictum; si vis facere subcontrarias, dic: Petrum currere est possibile, Petrum non currere est possibile; si vis facere eequipollentes: Petrum currere est impossibile, non est possibile Petrum currere, vel: Necesse est Petrum non currere; prout videlicet volueris facere sequipollentias, si ex contrariis, ut necesse et impossibile, postponendo negationem, si ex contradictoriis, anteponendo etc.

Ut autem hiec omnia melius memoria? inhwrcrent, invenerunt Dialectici quatuor dictiones, seu rotulos compositos ex quatuor illis vocalibus A. E. I. U., in quorum singulis distincto appareret acquipollentia et oppositio juxta omnes combinationes possibiles, sive affirmando, sive negando modum, sive dictum, sive ulrumque. Et sunt ista': Amabimus, edentuli, illiace, purpurea, incipiendo a litera A, in amabimus, a littera E, in edentuli etc. Et ita debet procedi, ut in qualibet dictione ponas in prima littera modum de ly possibile, in secunda, modum de ly contingens, in tertia, modum de ly impossibile, in quarta, modum de ly necessario. Et exempla ponenda sunt in dictis de termino singulari, pro modalibus compositis, de termino vero communi, pro divisis; sic enim facile poteris utrumque intelligere, et de uno ad aliud transire.