Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 42

ri, sed adhuc stante in subjecto efficaci motione, manet potentia ad oppositum, sed non ad conjungendum oppositum cum forma efficacis motionis. Itaque sensus divisus ponit potentiam in subjecto ad opposita successive; compositus denotat potentiam ad opposita simul conjungenda.

CAPUT XXI.

De quantitate, qualitate, oppositione et eequipollentia modalium.

Quia omnis oppositio et aequipollentia propositionum resultat ex qualitate et quantitate earum, ubi specialis difficultas invenitur circa quantitatem et qualitatem, invenitur etiam circa oppositionem et aequipollentiam; et ideo ad explicandam difficultatem circa oppositionem et aequipollentiam modalium, oportet explicare prius quantitatem et qualitatem earum ut modales sunt.

Igitur isti quatuor modi: impossibile, necesse, possibile, contingens secundum se important quantitatem similem illis signis: omnis, nullus, quidam etc. Necessarium enim et impossibile dicunt universalitatem, eo quod id, quod convenit necessario, semper et omnibus convenit, quod vero impossibiliter, nulli et nunquam convenit. Possibile autem et contingens dicunt particularitatem, quia ad salvandum quod aliquid sit possibile, sufficit quod pro aliquo tempore aut subjecto sit possibile; et contingens sumitur hic pro eodem atque possibile, non autem pro defectibili, sic enim opponitur necessario; sed pro eo quod potest esse aliquando, praescindendo a defectibilitate.

Ex quo constat quod, cum propositio modalis constet ex dicto et ex modo, et modus ipse quantitatem

habeat, dictum autem etiam quantitatem habere possit, concurrunt aliquando duae quantitates in eadem propositione, una de dicto, alia de modo, quas oportet mutare ad oppositiones et aequipollentias faciendas. Et haec duplex quantitas manifestius cernitur in modalibus divisis, fin quibus quantitas dicti eodem modo operatur atque in propositionibus de inesse; ut si dicas: Omnis homo possibiliter currit, ly omnis distribuit simpliciter. In modalibus autem compositis, quia totum dictum fit quasi unum extremum, et modus praedicatur de illo, ideo quantitas dicti minus videtur operari, et magis relucet quantitas modi; sed nihilominus etiam quantitas dicti mutanda est in oppositione, propter sensum propositionis: modalis enim composita reducitur ad divisam, et consequenter veritas unius debet regulari sicut veritas alterius. Ad evitandum autem hoc, et videndum propriam oppositionem et aequipollentiam modalium, ut modales sunt, solent poni exempla in propositionibus quarum dictum sit de termino singulari; ut: Petrum currere est possibile, in quibus sola quantitas modi attenditur. Si autem ponatur dictum de termino communi, infra afferemus exempla in rotulis modalium divisarum.

Similiter quod attinet ad qualitatem, cum inveniatur in modali composita duplex copula, scilicet dicti et modi, potest vel utraque affirmari, vel utraque negari; aut affirmari dictum, et negari modus, vel affirmari modus, et negari dictum. Quod ut facilius memoriae mandaretur, et exerceretur, pro istis quatuor combinationibus affirmationis et negationis, Dialectici statuerunt quatuor litteras vocales A. E. I. U., quarum A significat propositionem affirmativam in modo et in dicto; E, propositionem de dicto negato, et