Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 538
immutari. Ita in schola Scoti. Et favet etiam S. Thomas, m p., quaest. Ixiii, art. i, ad 2 ; ubi docet quod in hac specie qualitatis non sunt nisi sensibiles passiones, vel sensibiles qualitates. Tandem alii, ut Cajetanus super hoc capite de qualitate, sumunt hic passionem pro actu appetitus sensitivi, et passibilem qualitatem pro ea quae nata est causari, vel causare passionem appetitus. Et quatenus objective excitat, vel incitat has passiones dicitur passio, vel passibilis qualitas. Aliqui recentiores hoc sequuntur, suppresso nomine Gajetani.
Omnes istoc expositiones probabiles sunt, nec multum discordant. Ceterum cum actus appetitus sensitivi habeant duo : scilicet actum immanentem, quod est formalius, et immutationem corporalem, quod materialiter se habet, et ab illa nomen accipiunt passionis, ut S. Thomas docet, q. xxn cit., ex i-ii, oportet quod qualitates non denominentur passibiles ab actu immanenti praecise, sed ab alteratione et immutatione corporali, cum qua jungitur actus ille appetitus. Unde praecipue et magis originaliter dicetur ista qualitas esse passibilis ab alteratione, cum etiam ex alteratione adjuncta actus appetitus denominentur passiones. Quare melius explicatur ratio hujus tertiae passionis ex D. Thoma, v Metaph., lect. xvi; et Opusc. XLvm cit., quod qualitas subjecti, ut moti et alterati, cst qualitas hanc speciem constituens; et quia omnes alterationes corporales sunt sensu perceptibiles, saltem secundum gustum et tactum, aliae etiam solum secundum visum, ut illuminatio, coloratio, etc., inde est qued in hac tertia specie solum dicuntur poni qualitates sensibiles, ut in cit. loco m p., dixit S. Thomas. Et cum alteratio secundum qualitatem praecedat passionem secundum sensum,
utpote ejus objectum, et posita passione alterationis sufficienter intelligatur unde denominetur passibilis qualitas et passio, ab illa primordialius sumitur ratio istius qualitatis, scilicet quia causat, vel causatur ab alteratione, inde vero sequitur quod causet passionem in sensu.
Circa distinctionem inter ipsam passionem et passibilem qualitatem, communis sententia est solum differe accidentaliter, et penes causas extrinsecas durationis, nam specifice ejusdem rationis sunt rubor causatus ex verecundia, qui cito transit, et causatus ex bono temperamento, qui diu durat. Sed quia passio cito transit, dixit Aristoteles ab ea nos non denominari quales, quia a transeunte non fit denominatio simpliciter, quae statum requirit.
Quarta species dicitur forma et figura. Sumitur autem forma tripliciter : Primo, pro forma substantiali, quae simpliciter dat esse. Secundo, pro quocumque actu informante. Tertio, pro illa convenienti dispositione quantitatis, qua aliqui dicuntur bene formati, vel formosi. Figura sumitur dupliciter: Uno modo, pro signo, sicut dicitur i Corint., x: Omnia in figura contingebant illis. Secundo, pro modo resultante ex terminatione quantitatis. Et haec vel potest esse intrinseca, sicut figura manus in se, et sic est qualitas; vel extrinseca et situalis, sicut eadem manus complicata, vel dilatata diversam liguram situalem exhibet. Et haec secunda potest variari, invariata prima, vel etiam totaliter tolli, ut a corpore Christi in Eucharistia.
In praesenti, figura sumitur secura do modo, et forma tertio. Et differunt juxta communem sententiam solum accidentaliter. Dicit enim figura terminationem quantitatis, seu modum illius praecise et quasi mathematice sumptum. Forma addit