Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 539
quod sit dicta terminatio cum debita proportione, quasi formositate; unde non abstrahit a sensibilibus qualitatibus, sed illis modificatur, et sic figura formata, seu cum proportione facta dicitur forma; et proprie invenitur in artificialibus, ut figura domus, vel turris dicitur forma. De quo D. Thomas, vii Physic., lect. v.
COORDINATIO PRAEDICAMENTI QUALITATIS.
Genus generalissimum est qualitas. Dividitur in quatuor genera immediate, quae sunt habitus et dispositio, potentia et impotentia, passio et passibilis qualitas, forma et figura. Et unumquodque istorum generum dividitur in varias species, quas in singulis generibus non possumus prosequi. Sed solum advertendum est quod in duobus ultimis generibus tantum ponuntur corporales qualitates, quia tertia species ex alteratione causatur, vel causat primo et per se; forma autem et figura ex terminatione quantitatis resultat. In duobus vero primis generibus et corporalis et spiritualis qualitas potest inveniri.
Habitus ergo potest dividi in operativum et non operativum. Non operativus, in corporalem, ut pulchritudo, sanitas, et in spiritualem, ut gratia. Operativus similiter, in sensibilem et spiritualem. Sensibiles, in varios habitus appetitus sensitivi, ut temperantia, fortitudo, etc.; spiritualis, in intellectualem et moralem. Intellectualis, in quinque species, scilicet sapientiam, scientiam, intellectum, prudentiam et artem. Moralis dividitur in bonum et malum. Malus (si vere est habitus), per omnia genera vitiorum; bonus, per omnia genera virtutum moralium, ut justitia, religio pietas,
etc. Et his annumerantur virtutes supernaturales eis correspondentes.
Potentia dividitur in activam et passivam; activa, in incorpoream et corpoream. Sub corporea, vitales et non vitales; sub vitalibus, sensitivae, vegetativae, etc. Vegetativae, ut nutritiva, generativa, etc. Sub sensitivis, sensus interiores et exteriores et appetitus sensitivus. Sub incorporea, voluntas et intellectus, et reductive supernaturalis potentia, quae est character. Aliqui etiam reducunt ad hoc genus species impressas, quia complent potentiam cognoscitivam, sed verius est quod non dant illi principium operandi, sed disponunt ex parte objecti, ideoque quando dantur permanenter pertinent ad habitus, ut S. Thomas ponit i-ii, quaest. 1, artic. v et vi.
QILESTIO XIX.
DE SEX ULTIMIS PREDICAMENTIS
ARTICULUS I.
Utrum haec praedicamenta sint formae absolutae, vel relativae, vel denominationes extrinsecae.
Quatuor esse sententias circaquidditativam rationem horum praedicamentorum advertit Cajetanus, super hoc caput de sex ultimis praedicamentis. Quidam dixerunt haec praedicamenta significare aliquid absolutum cum respectu, v. g., ubi significat locum cum respectu ad locatum. Alii dicunt consistere tantum in denominatione extrinseca, sicut a loco denominatur locatum; et favet D. Thomas, in m Physic., lect. v. Alii dicunt consistere tantum in respectu. Sed quia relatio est aliud praedicamentum ab istis, dividuntur