Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 540

in explicando quomodo ista praedicamenta ab illo relationis distinguantur. Et quidam dicunt praedicamentum relationis fundari super res absolutas, tam spirituales, quam corporales ; ista vero praedicamenta super modos respectivos et tantum corporales fundari. Alii distinguunt relationes in advenientes intrinsecus, vel extrinsecusiet primas vocant, qua? positis extremis in actu necessario consurgunt, et ista? pertinent ad praedicamentum relationis. Secundas dicunt, quae positis extremis in actu non statim resultant; et in istis ponunt sex ultima praedicamenta ; v. g., posito generante et genito, necessario resultat relatio patris et filii; posito tamen agente et patiente, etiam approximatis, non resultat necessario actio, ut in agentibus contingentibus, vel liberis.

Pro resolutione distinguendum est duplex denominans extrinsecum. Unum, quod seipso immediate denominat sine aliqua mutatione, sicut ex visione denominatur res visa. Aliud, quod denominat mediante aliqua explicatione et modo sui ad alterum, ex qua mutatione vel applicatione necessario aliquid quasi mutatum relinquitur in eo cui adjacet, vel a quo dependet, quod aliqui explicant per respectum, alii per modum. Revera enim modus ille, seu mutatio non est aliquid absolutum omnino ab extrinseco, sed dependens ab illo, licet non sit ad illud ut ad terminum, hoc enim est proprium relationis secundum esse; et sic praecipuum denominans est ipsa forma extrinseca quasi originative, sed applicative est ille modus, quo applicatur ad informandum. Unde provenit, quod aliquando Auctores attribuunt hanc denominationem forma? extrinseca?, aliquando ipsi modo ex ejus adjacentia relicto, sicut aliquando habitus dicitur ipsa

sa vestis extrinseca, aliquando aliquid medium inter vestem et vestitum, ut infra videbimus.

Sit eroo conclusio : Sex ultima prmdicamenta non consistunt in extrinseca denominatione, neque in relatione secundum esse, etiam si dicatur extrinsecus advenire, sed in modo relicto applicationis extrinseca?, quo dependet in denominando. — Hccc conclusio est plurium auctorum, et sumitur ex D. Thoma, tum in Opusc. xlviii. tract. de sex principiis, ubi negat ha?c pra?dicamenta consistere in respectu, alioquin essent de praedicamento relationis, tum quia in v Met., lect. xv, dicit haec ultima pra?dicamenta esse derterminata ad aliquod genus rerum naturalium, et lect. xvn, addit esse aliquid consecutum ex relatione potius quam relationem causans. Unde infertur quod nec in relatione ea constituat, nec in denominatione pure extrinseca, quia haec non est genus rerum naturalium. Specialiter autem de habitu docet quod est medium inter vestem et vestitum, i-ii, quaist. xlix, art. i; et v Met., lect. xx, ex Philosopho. Ergo si est medium, et non relatio, nec pure extrinseca denominatio, restat quod sit aliquis modus relictus. Idem insinuat ile ubi et quando, in iv, dist. xvi, qua?st. in, artic. i, quaestiunc. i, agens de circumstantiis. De actione vero et passione, quomodo dicat aliquid in agente et passo, dicemus latius in in Phys., Deo dante.

Ratio hujus, quantum ad primam partem quod non sint extrinseca denominatio pura, ex eo sumitur quia talis denominatio extrinseca, prout extrinsece tangit res denominatas, non dicit aliquam naturam realem, cum inillisnihil ponat, prout vero tenet se ex parte forma? denominantis, qua? in alio subjecto intrinseca est, jam supponitur esse in suo praedicamento, sicut visio prout est actus