Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 542
absoluti modi, licet a termino absoluti sint.
Solvuntur argumenta.
Primo arguitur auctoritate D. Thorace, iii Phys., lect. v, ubi affirmat quod haec ultima sex praedicamenta sumuntur ex modo praedicandi extrinseco, et sic prosequitur ibi, ostendendo quod sunt extrinsecae denominationes. Et eodem modo loquitur v Metaph., lect. ix, in collectione praedicamentorum. Similiter docet motum localem terminari ad aliquid extrinsecum, scilicet ad locum, ut i part., q. cx, art. iii; ergo contra D. Thomam negatur quod sint denominationes extrinsecae. Confirmatur: Quia id quod formaliter denominat in his praedicamentis est aliquid extrinsecum, licet applicatio ejus ponat aliquem modum extrinsecum, non qui sit forma, sed qui sit applicatio forma?: alias non salvatur D. Thomas quando dicit haec non denominare intrinsece, nec acquiri aliquid intrinsecum, quando illa acquiruntur. Et constat quod locus in ubi, et tempus in quando concurrunt ad istas denominationes, non effective, nec in alio genere causae quam formalis; ergo simpliciter est extrinseca denominatio, quia quod extrinseca sit, non ex applicatione, sed ex forma sumendum est.
Respond.: D. Thomam loqui, juxta distinctionem supra positam, de eo quod extrinsece denominat mediante modo aliquo, seu immutatione intrinseca, non pure extrinsece, ut diximus haec praedicamenta denominare. Et similiter docet motum localem acquirere aliquid extrinsecum, ad differentiam motus alterationis et augmentationis, qui producunt aliquam formam pure intrinsece denominantem, motus autem loqui
calis acquirit locum, qui sine extrinseco non intelligitur, nec denominat, licet ubi intrinsecum relinquat.
Et ad confirm. respond.: Quod forma denominans non est solum forma extrinseca ut extrinsece manet, sed ut relinquit ex sua adjacentia exteriori aliquam mutationem in re, quee non est sola applicatio et conditio, sed ratio denominandi cum ordine et dependentia essentiali ab extrinseco concurrente ad ipsam denominationem. Itaque si forma mediante inhaerentia informat, resultat forma intrinseca in ratione informandi. Si mediante aliquo modo, qui non sit inhaerentia, sed mutatio ex adjacentia relicta, est forma non pure intrinsece denominans, nec pure etiam intrinsece, sed res extrinseca mediante immutatione intrinseca, quae est ratio denominans. Si vero denominat, omni inhaerentia et modo immutandi sublato, est pure extrinseca denominatio, sicut visio denominat rem visam.
Secundo arguitur: Ista sex ultima praedicamenta, quantum ad intrinsecam sui rationem, dicunt respectum ad aliquid extrinsecum ut existens, ita quod ablata ejus existentia tollitur denominatio, sicut ablato effectu tollitur actio, et ablato loco et veste tollitur ubi et habitus: ergo non sunt relationes transcendentales quia dependent ab existentia termini, nec res omnino absolutae, quia dependent ab aliquo extrinseco.
Confirm.: Nam si sunt entitates absolutae, necessario habent esse per actionem, quando de aovo fiunt, et sic ad actionem daretur actio; imo non esset assignabile subjectum actionis et passionis, quia si esset actio in agente, mutaretur agens secundum formam absolutam ad agendum, et passum non posset im-