Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 543

mediate pati a forma, verbi gratia, qualitate, vel quantitate, sed immediate pateretur ab illa forma absoluta, quae est passio.

Respond.: ista praedicamenta dependere ab aliquo extrinseco existente, non ut a termino, sicut relatio secundum esse, sed ut a principio et forma a qua originatur, vel circa quam versatur denominatio; et iste respectus est secundum dici, vel transcendentalis, quia licet dependeat ab existentia illius extrinseci, ut actu existenter denominet, tamen quia essentialiter et per se a tali extrinseco dependet, sicut ubi a loco, actio ab effectu, etc., ideo dicitur illa relatio transcendentalis et secundum dici. Relatio autem secundum esse non consistit in hoc solum quod pendeat ab existentia termini ut actu existat, quod aliis est commune, sed quod sit ad illum solum ut ad purum terminum.

Ad confirm. respond. quod non est necesse ad omnem entitatem absolutam dari per se actionem, quando vel est ipsa actio, vel aliquis modus, seu ratio essentialiter connexa, vel consecuta ad aliquid prius, sicut subsistentia, unio, et alii modi, imo et propriae, passiones. Et tamen ad ubi datur per se motus localis in his praedicamentis. In opinione autem Scoti, qui ponit ad relationes extrinsecas, quee sunt ista praedicamenta, dari per se actionem, manifeste sequitur quod vel ad actionem datur per se actio, vel actio non est relatio extrinsecus adveniens, aut talis relatio non requirit actionem praeter positionem fundamenti et termini.

Ad ultimam partem argumenti de subjecto actionis, remittimus ad m Physicor. tractandam illam difficultatem, an sit in passo vel in agente; et ad praesens solum dicimus quod, cum denominatio hujus praedicamenti actionis sumatur ab effectu

producto tanquam ab aliquo extrinseco, ut D. Thomas docet in m Physicor., lect. v, et Opuscul. xlvm, tractatu de actione; et sequenti artic. videbitur, non est difficile intelligere quod effectus denominat agens mediante ipsa egressione, quae relinquit ipsum agens determinatum et applicatum, non ad agendum per modum virtutis, sed in actu secundo agens; sicut locus mediante ubi relinquit locatum sibi subjectum, et similiter passio est modus, quo ipsa forma inhaerens, ut procedens ab agente, immutat passum non mediante alia forma, sed mediante alio modo formae. Et sic quantitas, vel qualitas in ratione formae immediate recipiuntur, licet consequatur aliquid in ratione modi.

ARTICULUS II.

Quid sit actio et passio praedicamentalis.

Ere omnia, quee de quidditate actionis et passionis disputari possunt, in iii Phys. tractanda sunt: de subjecto actionis, de distinctione transeuntis et immanentis, et de specificatione actionis a termino, vel a principio. In praesenti autem solum oportet videre quomodo constituatur hoc praedicamentum, in quantum ab aliquo extrinseco dependet in sui denominatione.

Est ergo supponendum quod, praeter suppositum operans et principium, seu potentiam operativam. in ipso exitu, seu processu effectus a causa et invenitur effectus procedens, et motus seu mutatio qua procedit, et relatio quam effectus fundat ad causam et causa ad effectum. Sed neque effectus, neque relatio sufficiunt constituere causam in actu agentem, sed ulterius requiritur quaedam formalitas, quae dicitur actus secundus, qui et causam ipsam respicit ut ab