Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 546
scilicet in ratione motus seu vise : ergo non sunt praedicamenta diversa, haec enim in nullo univoco conveniunt. Nec potest dici quod conveniunt identice et physice, non in aliquo superiori praedicabili. Contra enim est quia ea quae sunt idem realiter non possunt diversa praedicamenta constituere, quia praedicamenta sunt primo diversa : ergo in nullo conveniunt. Et multo minus tanta convenientia quod identificentur entitative.
Respond. : Quod multi haerent in convenientia istorum duorum praedicamentorum in illa superiori ratione viae et tendentiae. Aliqui enim volunt convenire in illa tanquam in quodam transcendentali. Alii quod est ratio communis univoca, quia non reputant inconveniens quod aliquid superius possit esse univocum duplici praedicamento. Sed melius respondetur solutione data, quod motus non est praedicatum commune per modum gradus superioris, sed per modum postpraedicamenti. Numeratur enim in illis, et ita motus est communis per identitatem et in re, non per universalitatem et rationem. Et ad replicam-dicitur quod bene potest aliqua formalitas identificari cum aliquo, a quo distinguitur praedicamento, sicut modus cum suo subjecto, et sessio cum sedente, ubi cum re locata, et tamen modus est in uno praedicamento, et res in alio; sufficit enim ad diversa praedicamenta quod formaliter et quidditative sint primo diversa, licet materialiter et entitative sint idem.
Secundo arguitur contra definitionem actionis traditam, quod sit forma qua in subjectam rem agere dicimur, tum quia creatio est vera actio et non ex praesupposito subjecto, tum quia id secundum quod vel quo agere dicimur est principium agendi, causalitas autem seu actio
non est principium agendi. Confirmatur : Actio est quid incompletum in quantum actiojergo non constituit praedicamentum. Antec. prob. quia ut actio est et a passione distinguitur non inhaeret; inhaerentia autem complet accidens, sicut subsistentia substantiam; ergo.
Respond. ad 1 prob. quod creatio activa non est actio hujus praedicamenti, cum sit ipsa substantia et potentia Dei cum respectu rationis ad creaturas, et reali dependentia creaturarum a Deo : nec enim actio procedit a Deo, ut diximus, sed effectus; est enim de se ipsa potentia actus purus et ultimus. Creatio autem passiva, id est processio creaturae non est actio, sed effectus actionis, id est dependentia termini a Deo cum novitate essendi. Ad 2 prob. dicitur quod actio non dicitur secundum quam dicimur agere tanquam principium, sed tanquam causalitas et ratio procedendi; nec enim a solo principio, sed etiam ab ipso actu secundo et causalitate, imo ab hoc solo denominamur agentes in actu.
Ad confirm. respondet.: Quod actio etiam inhaeret, licet ut actio non significetur inhaerens, sicut expresse docet D. Thomas, vii de Potent., srt. ix, ad 7, et in i, dist. xxxii, quaest. i, artic. i. Unde aliud est quod actio non inhaereat absolute, hoc enim esset excludere ab illa rationem accidentis; aliud quod in quantum actio non explicet inhaesionem, quia consideratur ut ab alio, licet ibi includat esse in alio, sicut relatio sub conceptu ad non explicat in, licet includat. Sed dices : Relatio, licet in ratione ad non explicet inhaerentiam, tamen nec etiam constituit praedicamentum distinctum secundum rationem ad ab ipsa ratione in. At vero actio sub ipsa ratione ad constituit distinctum praedicamentum ab ipsa passione, quae dicit