Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 545

nem intelligentis ad rem intellectam, in qua nulla ratio originis importatur, sed solum informatio quaedam in ir Mlectu nostro, prout intellectus inster fit in actu per formam rei intellectae. » Ergo si importat actum secum per modum informantis et habentis in actu, non per modum originantis aliquid et emittentis, consequentor ex vi conceptus proprii formalissime non est actio hujus praedicamenti, sed actus secundus, quo redditur potentia in actu secundo cognoscens. Ideoque assimilatur a D. Thoma intelligere ipsi existentiae, seu esse, i. p., q. 11v, art. iv; et sic directe isti actus sunt qualitates per modum dispositionis. Quia tamen etiam actui immanenti convenit producere aliquando, dicitur virtualiter actio, sicut cum per intelligere producitur verbum, in quantum est quoddam dicere.

De actionibus autem, quae dicuntur simplices emanationes, diximus inquaest. n, de proprio, et inf. siatim dicemus, quod actiones non sunt, sed connexiones inter essentiam et proprias passionos, vel dependentia aliqua per modum connexionis. Actio enim, quae est ipsa egressio effectus dependens ab agente, dicitur emanare non fieri; proprietates etiam fiunt per actionem generativam substantiae, in quantum vero connectuntur cum substantia, dicuntur ab illa emanare.

Circa passionem, sequitur primo quod passio opposito modo se habet ad actionem; denominat enim passum non ut praecise est receptio formae, sic enim pure intrinsece denominaret, sed ut est in passo ex illatione agentis, ut producentis ex praesupposito subjecto; a receptione enim forma B, quasi innata (sicut cum recipitur in natura propria passio) non dicitur pati subjectum, sed a receptione illata ab agente, et ideo definitur passio a D. Thoma, Opusc.

xlvii citato, quod « est effectus, illatioque actionis. » Vel, ut alii definiunt, « est forma, qua media passum recipit aliquid ab agente. »

Sequitur secundo qua ratione dicantur actio et passio identificari cum motu entitative. Quod negant aliqui ex discipulis Scoti; sed aperte asseritur a D. Thoma, Opusc. xlvii cit., cap. i, de actione; et c. i, de passione, et dicetur plenius in iv Physicor. Motus enim dicitur actus entis in potentia, id est forma, seu effectus prout in fluxu, seu mutari et fieri de uno ad aliud. Unde necessario constat duplici formalitate, scilicet ab aliquo et in aliquo, est enim omnis motus ab agente et est in patiente, seu recipiente. Unde non potest intelligi motus sine ista duplici formalitate actionis ut ab aliquo, et passionis ut in aliquo.

Quomodo autem, si sunt una et eadem res, dicatur passio effectus actionis? Resp. S. Thomass c. i de passione cit. : « Quod effectus potest dupliciter dici, uno modo proprie, quando aliquid causatur, vel causatum est ab aliquo, et isto modo passio non est effectus actionis: alio modo quia quando utrumque fit, ita fiunt simul quod unum necessaria connexione intelligitur esse post aliud, et sic unum quodam modo dicitur esse causa efficiens respectu secundi, ut in tract. de proprio dictum est. » Quae doctrina optime confirmat quae diximus de emanatione, quae proprie non est actio respectu essentiae, sed connexio non solum unius cum alio, sicut praedicata quidditativa, sed unius post aliud; sic enim est connexio sequelae, seu emanationis. Et hoc modo passio est effectus actionis.

Solvuntur argumenta.

Objicies : Actio et passio conveniunt in aliquo communi univoco,