Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 548

eipuura fundamentum deducitur ex ipso mota locali facto in vacuo, vel extra coelum. Suppono enim posse moveri corpus in vacuo, nam de corpore Christi docet S. Thomas m part.,q.Li, art. iv, et Quodlibet vi, art. m, quod est supra totam continentiam coelestium corporum, ita quod non continetur a loco. Ad hoc autem necesse fuit quod ascensione et motu suo, saltem aliqu» partes corporis Christi extra'-ultimam superficiem cobn moverentur, ita ut solum pedibus tangat illam superficiem, reliquum vero corpus sit extra locum. Etijsic caput et brachia per motum extra omnia loca mundi posita sunt: sed ille motus capitis et aliorum membrorum acquisivit aliquem terminum, quia est -actio, et non ab extrinseco ambiente dependentem, ergo intrinsecum; et hoc est ubi, quia omnis terminus motus localis est ubi. Idem prorsus argumentum fit de ultimo corpore mundi, quod est in loco, et habet ubi: siquidem est alicubi, et tamen nullo extrinseco circumscribitur. Ergo datur ubi non proveniens, ab extrinseco circumdante.

Et ex hoc pendet secunda difficultas. Nam si ubi est praesentia intrinsecaa nullo extrinseco proveniens, non est curangelonegetur hujusmodi intrinseca praesentia: et sic pertinebit ad hoc praedicamentum, quod tamen non esset, si ubi hujus praedicamenti solum esset illud quod pendet a circumscribente, quia angelus non est circumscriptive in loco sed continet locum sicut anima nostra corpus suum.

Ad istas difficultates non possumus plene respondere in praesenti, quia multa tangunt ex libris Physicorum et ex materia de angelis. Sufficit advertere nunc quod praesentia loci duo includit. Unum quod pertinet ad distantiam vel in distantiam, aliud quod pertinet ad continentiam pas-

sivam vel activam: nam si duo homines sint propinqui, habent rationem indistantiae unius ad alterum et habent contineri a superficie ambiente. Quod si aer ambiens removeatur alio corpore non suocedente, illi homines manebunt indistantes sicut ante, quia nec appropinquaverunt magis nec recesserunt, nec tamen contenti loco manebunt. Si autem moveantur, poterunt acquirere majorem distantiam vel propinquitatem quam ante habebant, licet non acquirant circumscriptionem et continentiam. Et haec distantia, vel propinquitas formaliter est relatio, sed fundamentaliter est aliquis modus vel positio, aut determinatio istius corporis erga aliud ratione cujus aliter atque aliter se habet erga illud, fundatque diversam relationem distantiae. Quod a posteriori colligitur, quia inter duo corpora in vacuo potest esse distantia, vel propinquitas: heec autem relatio non potest fundari in sola substantia corporis, ergo in aliqua nova determinatione erga aliud corpus, seu modo et positione. Et hunc modum seu determinationem acquirit motus localis. Unde dicit S. Thomas, Opuscul. Lii, circa finem: «Quod motus localis non solum est in loco, sed circa locum.» In loco autem acquirit circumscriptionem, sed circa locum non potest acquirere circumscriptionem, sed distantiam, vel propinquitatem diversam. Ergo, remoto loco, adhuc circa locum vel circa aliud corpus moveri potest.

Quod si dicas, si ablata tota machina universi sicut ante primam creationem, lapis crearetur et moveretur, quid acquireret, si aliquid omnino intrinsecum non acquireret. Respondet, probabilius videri quod illud corpus nullatenus moveretur, quia nec in loco, nec circa locum, nec penes distantiam, aut