Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

page 561

propinquitalem erga aliud, quia non est aliud circa quod ista exerceantur positive, negativa autem distantia, vel indistantia qu» puro negativa est, non potest positivum motum terminare. Et sic defectu materi», et per accidens corpus illud esset immobile, sicut si ignis ibi poneretur, non calefaceret, quia materia deesset. Neque tunc haberet vel acquireret ubi definitivum, quia licet non esset ubique, sicque negative esset definitum, non tamen esset in aliqua parte determinate, quia nulla tunc daretur pars in qua esset. Ubi autem definitivum si positivum est, determinatam partem debet occupare cum negatione ubiquitatis. Et declaratur hoc ex alio principio, quia motus solum invenitur per se inter terminos contrarios, ut dicitur u Metaphysic., lect. xii, apud D. Thomam, qui addit contrarietatem secundum locum esse plurimam distantiam secundum rectam lineam, tunc autem nulla esset contrarietas inter terminos motus, quia omnia essent nihil; ergo non esset motus.

Ex dictis colligitur non posse dari aliquam pr»sentiam, quae sit omnino intrinsecus modus absolutus ab omni extrinseco, sive ambiente sive distanti, vel propinquo. Patet quia talis modus solum est ad se, siquidem non est aliud extra se: ut autem aliquid sibi ipsi sit pr»sens, sufficit existentia, qua est in rerum natura. Nec enim effectum alium addere potest pr»sentia ad se pr»ter existentiam: h»c autem per productionem habetur, non per motum.

Sequitur secundo quod ubi consideratum complete et ad»quate non dicit solum modum distantiae vel propinquitatis, sed etiam circumscriptionis et continenti» in loco. Sumiturex D. Thoma, Opuscul. xLvm, cap. i de ubi, et ix Metaph., lect. xn, ubi in-

quit: « Ubi nihil aliud significare quam esse in loco, et moveri secundum locum nihil aliud est, quam moveri secundum ubi. » Unde et ultima sph»ra dicitur non esse in loco secundum se totam, quia caret continenti exteriori, ut dicit in iv Physic., lect. vn, et Opusc. Iii. Ratio autem hujus potest aliqualiter sumi ex eo quod connaturali modo nulla distantia vel propinquitas qu»ritur propter se, sed ut res contineatur in aliquo, in quo conservetur, vel fugiat contrarium, aut aliquid conveniens acquirat, quod totum intendit motus localis. Videmus enim motum localem a natura dari gravibus ut conservativum locum qu»rant» animalibus ut convenientia appetitus acquirant, vel nociva fugiant; ordinatur ergo in motu locali acquisitio distanti» vel pr»senti» ad continentiam loci, sicut etiam motus violentus ad oppositum ordinatur. Cum ergo totum quod acquirit motus localis sit ubi, non autem pr»cise distantiam, liquet quod ubi principaliter et complete dicit continentiam et circumscriptionem in loco, supponendo tamen distantiam vel indistantiam, qu» ad circumscriptionem pr»cipue ordinatur. Et ideo ubi pr»dicamentale per circumscriptionem definitum est ab auctore sex principiorum scilicet: « Circumscriptio passiva locati ab activa circumscriptione loci proveniens. » Et sicut non potest dici quis vestitus nisi a veste, sic nec ubicatus nisi a loco circumdante. Si vero motus localis detur in vacuo, erit imperfectus et secundum quid, acquiretque non ubi simpliciter, sed modum distanti» vel praesenti» qu» requiritur ad ubi, vel si nullum corpus sit cui pr»sens sit, vel distans, nihil acquiret.

Sequitur tertio quid dicendum sit de ubi definitivo spirituali, quid de sacramentali, et de pr»sentia sub-