Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 560

stanti denudat quantitate? Dicitur enim ubi definitivum juxta S. Thomam, Opuscul. xlviii, cnp. i de ubi, quod non est ubique, sed determinatam partem habet su pr senti , quasi ad certum terminum finiatur. Et in hac generalitate etiam convenit corporibus definitivum ubi, id est, cert ac determinat partis; sed applicatur spiritualibus rebus, quia caremus nomine proprio pr senti spiritualis. Non tamen convenit ubi definitivum corpori Christi in Sacramento, ut male aliqui putant, quia licet non sit ubique corpus Christi, non tamen ex vi illius definitur ad certam partem. Non enim ita est in his speciebus panis, quod non possit esse in aliis, licet secundum quid definitum dici possit, quia non in alio quam in speciebus panis esse potest. Unde non vocatur definitivum ubi, sed sacramentale. Denique substantia spoliata quantitate caret ubi, quia caret positiva praesentia loci, quia nec continet locum, nec a loco continetur, nisi radicaliter et virtualiter. De quo plura diximus quiffist. xvi.

Est tamen difficultas: Ubi angelicum, quod est continentia activa loci, et ubi sacramentale, quod est pr sentia corporis indivisibili modo, conveniant cum ubi circumscriptivo in hoc pr dicamento ubi? Certe D. Thomasrejicit ubi angelorum ab hoc pr dicamento, Opuscul. xlviii, cap. i, et i p., q. lii, a. i et ii, docet angelum ffiquivoe esse in loco cum corpore. Et quidem recte, nam ubi non est sola pr sentia ut sic, quia h c formaliter est relatio, atque ad alterum pr dicamentum pertinet, fundamentum autem pr senti non semper facit ubi. Est enim multiplex pr sentia, sicut et multiplex unio. Est enim pr sentia objectiva, sicut objectum est pr sens angelo hoc. ipso quod existit, licet sit distans; est etiam

prffisentia informativa, sicut anima in corpore, qu in ratione informandi non fundat ubi, et vestis est pr sens corpori quod vestit, et prout sic non fundat ubi, sed habitum, quod est aliud pr dicamentum. Angelus autem non fundat pr sentiam localem nisi in ratione agentis et operantis, ideoque nec loco continetur, sed locum continet: ita quod sicut anima est corpori pr sens informando, ita angelus agendo et per applicationem virtutis dicitur esse applicatus loco. Ergo sicut informatio et applicatio anim ad corpus non fundat pr sentiam qu sit ubi et hujus pr dicamenti, ita nec angeli virtus applicata fundat pr sentiam qu sit ubi, sed qu sit pr sentia actionis. Nec etiam angelus est proprie distans, cum non sit quantus, nec magnitudine spatii sit mensurabilis, ita ut ab illo ad corpus possit sumi aliqua mensura distanti ; ergo nullo modo ejus praesentia pertinet ad ubi hujus pr dicamenti. Sed h c ad Theologos remittimus, non enim hujus loci sunt. Similiter pr sentia illas acramentalis corporis Christi, alterius rationis est ab ubi, quia non potest acquiri per motum localem immediate et per se, sed solum mediantibus speciebus, quibus alligatum est, per accidens movetur motu totaliter subjectato in speciebus, sicut in homine motus corporis non subjectatur in anima per se, sed in toto ratione corporis, et per accidens in anima. Unde remotis speciebus non magis habet ubi corpus Christi quam substantia denudata quantitate; ideo illa pricsentia est alterius rationis. De quo in materia de Eucharistia.

Si qu ras an quodlibet accidens habent suum ubi distinctum a substantia? Respond. quod sicut omnia quantificantur eadem quantitate, ita eodem ubi ubicantur; continentur enim sub eodem spatio et