Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 562

tot specie* loci debet ponero quot sunt distantiae.

IN PRAEDICAMENTO SITUS.

Ponit Albertus sub genere supremo duas species subalternas : scilicet poni recte, vel inflexe. Sub positione inflexa continentur infinitae species, ut sessionis, cubationis, genuflexionis etc.; ponitur etiam asperum et lene, secundum quod dicunt aequalitatem partium.

ARTICULUS IV.

Quid sit praedicamentum quando et habitus.

Quidam sumunt praedicamentum quando pro quacumque duratione intrinseca, eadem ratione, qua ponunt ubi esse praesentiam intrinsecam; et praeterea quia duratio est aliquid reale et realiter denominans : ergo pertinere debet ad aliquod praedicamentum, et non ad aliud quam ad istud. Denominat autem intrinsece sicut et existentia, quia duratio est continuatio existentiae. Ita P. Suarez, disp. 1 Met., sect. xii.

Haec sententia nullo modo est admittenda ex ipsismet ejus principiis. Nam duratio intrinseca rei non est aliud quam continuatio existentiae : ergo non est aliud distinctum ab existentia, alias non esset continuatio et perseverantia ejusdem, sed successio. Existentia autem non constituit praedicamentum per se distinctum a re qum existit, in opinione quidem auctorum oppositorum, quia dicunt existentiam non distingui realiter a re producta, et reali quitiditate. In nostra autem sententia, licet existentia distinguatur a re existente, tamen reducitur

ad praedicamentum rei existentis, sicut subsistentia ad substantiam, eo quod existentia per se non constituit quidditatem, sed tantum quidditates constitutas ponit extra causas; et sic distinguitur una existentia ab alia per speciem rei, cujus est existentia; nam habet in omnibus eumdem effectum formalem, scilicet ponere extra causas. Nec valet dicere quod duratio non est accidens metaphysice distinctum a re durante, sed accidentaliter de ea praedicari, et hoc sufficit ut sit distinctum praedicamentum. Sed certe si hoc ita esset, etiam existentia esset distinctum praedicamentum, quia accidentaliter praedicabiliter dicitur de creaturis. Et praetere* confunditur omnis ordo praedicamentorum. Alius enim est ordo accidentis praedicabilis, alius preedicamentalis; potest enim substantia praedicari accidentaliter preedicabiliter, ut vas est ligneum, est aureum, animal est equus; non tamen est accidens praedicamentale.

Quare dicendum est quod hoc praedicamentum non sumitur pro duratione intrinseca rei quae durat, sed pro durationis mensuratione. Et sic solum constituitur respedu durationis mensurantis, non informanti* : illa enim mensuratio, qua aliquid dicitur esse in tempore, denominationem hujus praedicamenti ponit. Ideoque definitur quando : « quod est id quod ex adjacentia temporis relinquitur », id est ex mensuratione, ut S. Thomas explicat Opusc. xlviii, c. de Quando. Unde nec ipsum tempus, ut est intrinseca duratio motus, ponitur in hoc praedicamento, sed ut ponit adjacentiam suam in rebus tempori subjectis. Et ita perpetuo explicat rationem hujus praedicamenti S. Thomas, loco cit., et in m Physic. Ject. v, ubi inquit : « Quod quando est, secundum quod aliquid denominatur a