Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 563
tempore », et idem habet in v Met., lect. ix. Et ratio est quia licet tempus sit extrinseca mensura, tamen et quee subjiciuntur tempori non minus afficiuntur ab illo, quam ea quee subjiciuntur loco et vesti, ut illud dicatur locatum, hoc vestitum. Sed hoc sufficit constituere in eis modum et denominationem sufficientem ad duo praedicamenta. Ergo etiam illud sufficiet ad praedicamentum quando. Nec valet dicere quod tempus est solum coexistens et concomitans rem, quee est in tempore, quod magis pertinet ad relationem coexistentiae. Nam contra est quia tempus non pure concomitatur res sibi subjectas, tum quia mensura illarum est, tum quia est causa, cum a coeli motu, qui in re est tempus, inferiora ista mutentur.
Sed inquires an omnes mensurae durationis, etiam spiritualis et supernaturalis in hoc praedicamento ponantur; an vero sola mensuratio temporis. Respondet S. Thomas, Opusc.XLvm, cap. ultimo de Quando, negative : nec enim duratio invisibilis per se habet quandare, ipsasque durationes distinguere ac dividere mensurando, ita quod secernatur distinctio unius durationis et morae ab alia, quibus distinguimus quando aliquid fuit, vel est. Si autem aliquid indivisibiliter est praesens, non possumus ibi interrogare quando fuit vel erit, quia semper et eodem modo est. Servit ergo quando pro durationibus mutabilibus. Et sicut non ubicatur loco angelus, quia continet locum, non continetur, sic non quandatur (ut sic dicam) duratione, quia est super omnem durationem per quando distinguibilem.
Sed insurgit duplex difficultas. Prima: Ad quod praedicamentum pertineant mensurationes illae indivisibilium durationum. Cur enim non dicemus quod pertinet ad hoc
praedicamentum omnis mensuratio durationis, licet magis denominetur quando a mensura temporis, quae nobis est notior. Secunda : Quomodo constituatur praedicamentum reale in mensuratione temporis, cum differentiae temporis et diversae ejus mensurae non nisi per intellectum fiant. Tempus enim in re est quid continuum; sicut ipse motus coeli cum quo identificatur; mensurat autem secundum numerum et divisionem quae solo intellectu fit.
Ad primum respon.: Quod mensurae aliarum durationum indivisibilium non relinquunt aliquid ex adjacentia sua in inferioribus durationibus, sicut tempus in his quae tempore mensurantur; nam ea qua sunt in tempore dependent a tempore ut a causa, quia omnia inferiora dependent a motu coeli. Et sio dividuntur, et notantur inferiores durationes mobiles ex adjacentia temporis, quod est motus coeli, a quo derivantur, et cui subjiciuntur : sicut etiam locus in quantum subjicit sibi locatum constituit locum, et resultat ubi. Reliquae autem mensurae indivisibiles, licet una sit uniformior altera, v. g. duratio supremi angeli, et tempus ejus disoretum sit uniformius durationibus. Inferiorum; non tamen durationes inferiores causantur a superiori, nec subjiciuntur, et continentur ab illo, sicut motus inferiores subjiciuntur motui coeli et tempori; quia angeli non habent motus naturales a superiorum motu causatos, sed tantum intentionales et liberos, magis vel minus uniformes, quorum unus potest mensurari per alium, sicut pannus per ulnam, sed non necessario ei subjicitur, et ab eo immutatur. Sola aeternitas Dei, quae non est in praedicamento, continet et caus. it omnes alias mensuras, sed quia indivisibilis est, non quandat