Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 564
illas divisibiliter, sed continet uniformiter sine successione; quod duratio angelica non potest respectu inferiorum.
Ad secundum. Respond. quod licet divisio et numeratio temporis actualiter fiat per intellectum, fundamentaliter tamen datur in re numerabilitas, 6eu prius et posterius motus. Et ita illa adjacentia temporis, quae dicitur quando, relinquitur ex ipso tempore numerabili, et divisibili fundamentaliter, licet actualis divisio solum ab intellectu fiat.
Species hujus praedicamenti statim numerabimus in ejus coordinatione.
Circa praedicamentum habitus. Definitio ejus est: « quod est corporum, et ea, quae circa corpus sunt, adjacentia. » Sicut enim ex loco adjacenti et ambiente redditur res locata, et ex subjectione ad tempus quandata; sic ex veste circumdante dicitur induta. Unde falsum est quod quidam dicunt: habitum esse modum aliquem, qui est in corpore humano, quo redditur aptum ut vestiatur, quod non convenit aliis corporibus. Caeterum hoc non reddit hominem vestitum, sed capacem ut vestiatur, simpliciter vero nudum. Constat autem quod praedicamentum habitus tollit nuditatem, siquidem reddit vestitum: ergo non consistit in illo modo, qui compatitur cum nuditate actuali. Quapropter habitus ex adjacentia vestis relinquitur, sicut ubi ex loco. Nec obstat quod vestis sit substantia in se. Quia cum ejus applicatio sit accidentalis, facit accidentalem denominationem et accidentale praedicamentum, sicut vas dicitur aureum vel ligneum denominative; nec tamen est pura denominatio extrinseca, sed aliquid relinquit ex tali adjacentia in homine, sicut ex loco relinquitur ubi.
Et ita dicitur a D. Thoma « habitus medium inter indumentum, et habentem indumentum », v Met., lect. xx, et i-n, quaest. xlix, art. i. Unde fit quod animalia, etsi tegantur pilis vel armentur unguibus, non denominantur ab illis vestita, quia sunt partes corporis. Si autem veste aliqua circumdentur, ut equus phaleratus vel armatus, denominantur ab hoc praedicamento, sicut homo a veste.
Proprietates horum praedicamentorum facile videri possunt in D. Thomse Opusc. xlviii, tractando de singulis. Fere omnes sunt non suscipere magis ac minus, et non habere contrarium, praeter actionem et passionem, quae utrumque habet. Habitus etiam dicitur suscipere magis ac minus non secundum intensionem aut remissionem, sed secundum plura vel pauciora indumenta, ut S. Thomas dicit, citato Opuscul., tractat. de habitu, cap. iii. Non tamen habet contrarium, quia non habet intensionem et remissionem.
COORDINATIO PRAEDICAMENTI QUANDO.
Qui existimant hoc praedicamentum esse durationem creatam, dividunt illam in tempus, aevum, modum aevi, et modum aeternitatis. Tempus dividitur in continuum et discretum secundum motum continuum, vel secundum operationes diversas. IEvum convenit rebus incorruptibilibus. Modus aevi, rebus instantaneis. Modus aeternitatis, visioni beatae, quae immutabilis est ex natura sua. Qui vero existimant quando solum esse adjacentiam temporis, dividunt illud ex Aristotele, in cap. iv de Praedicamentis, juxta differentias temporum in praesens, praeteritum et futurum, et