Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 557

praedicamentorum, et quaedam opposita sunt realia, quaedam rationis. Sed hoc materialiter se habet ad oppositionem. Et saepe contingit ea quae in ratione entis materialiter non sunt univoca, esse formaliter univoca in ratione oppositi vel scibilis, vel intelligibilis, aut alterius proprietatis secutae ad ens. Quare prima probatio solidior est, et vera.

Tertio inquires quomodo sit intelligendum in istis oppositis quaedam habere medium, quaedam carere medio. Respond. ex D. Thoma, citato Opusc. xxxvn, quod carere medio est nullo modo convenire, et quanto magis aliqua carent medio, tanto minus conveniunt. « Medium, inquit D. Thomas, ostendit distantiam convenientiae, et ideo minuit rationem oppositionis. Cum igitur in omnibus aliis oppositionibus sit invenire medium, ideo omnes diminuunt de ratione oppositionis contradictoriae. » Unde sequitur quod quando dicimus non dari medium, est quia hoc ita perfecte tollit illud quod nihil relinquit de illo, nec formaliter nec virtualiter. Et ideo posito uno extremo necesse est tolli aliud, et e contra; et sic dicuntur aliqua esse immediate opposita. Et similiter contraria immediata sunt quorum alterum necesse est esse in subjecto, licet in ratione oppositi medium habeat contrarietas, in quantum convenientiam aliquam habent in eodem genere, et etiam esse possunt in eodem subjecto.

Quarto inquires in quo consistat discrimen inter oppositionem privativam, et contradictoriam, cum in utriusque alterum extremum sit negatio, quod totaliter tollit oppositum. Respond. quod privatio dicit ex parte unius extremi negationem, sed aliter modificatam quam in contradictoria, et ideo aliam oppositionem constituit. Modificatio autem est ex parte subjecti quod con-

notat, scilicet quod sit in subjecto apto ad formam, qua privat. Unde licet formam totaliter tollat non minus quam contradictio, tamen quia non tollit aptitudinem ad istam formam, sed relinquit capacitatem ad illam, ideo licet tollat formaliter totam formam, virtualiter tamen aliquid illius relinquit. Sicut etiam privatio in fleri, id est, quod tollit formam dispernentem, et quod se habet quasi ut fieri ad ulteriorem formam, licet totaliter tollat dispositionem sibi oppositam, nunquam tamen pervenit ad tollendam formam in facto esse, scilicet ad quam tendit dispositio, sicut privatio sanitatis, licet tollat sanitatem, non tamen vitam, et peccatum, licet tollat virtutem, non tamen ordinem ad bonum.

Quinto inquires.: Quomodo intelligatur dictum Philosophi, quod non datur regressus a privatione ad habitum, cum hoc instetur in multis privationibus, sicut a tenebris ad lucem, a quiete ad motum, ab ignorantia ad scientiam datur regressus. Respond. D. Thomam in viii Metaphysic., lect. iv, et Opuscul. xxxvn, cap. i, distinguere inter privationes quod aliquando subjectum ceque immediate est capax utriusque, scilicet privationis et formos; aliquando vero est aliquis ordo necessario servandus in receptione formos et privationis, v. g. non potest mors esse in subjecto quod prius non vixerit, nec caecitas in aliquo quod prius non viderit, vel fuerit constitutum in tempore quo sibi debebatur visus, qua ratione catulus ante nonum diem non dicitur coccus, sed non videns, postea vero si caret visu, caecus dicitur. At vero ut in subjecto sit privatio lucis, vel motus, vel scientio, non requiritur quod prius fuerint istos formos in subjecto, sed potest indifferenter incipere a forma, vel privatione. In