Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 558

his ergo secundis datur regressus a privatione ad habitum, et contra ; in primis vero non, quia privatio habetur ordine quodam post formam. Unde ablata forma non remanet potentia ad illam, quia non remanet ordo, eo quod ordo est ut post formam habeatur privatio, non post privationem forma. Vel secundo, ut dicit D. Thomas, queest. ii, de Malo, artic. xii, ad 3, queedam privationes tollunt habilitatem, seu potentiam (id est formam ordinantem, seu habilitantem per se primo ad aliud), sicut caecitas visum, surditas auditum. Quaedam privatio solum tollit actum (id est formam, quae praecise dat actum, seu habitum convenientem, non potentiam primam, et per se ad actum), sicut est privatio gratiae, privatio lucis, privatio motus, et similes. Et primi generis privationes non admittunt regressum ad habitum. Secundi vero generis possunt admittere.

ARTICULUS II.

Quid notandum circa reliqua postpredicamenta.

Relictis aliis quae difficultate vacant, circa modos prioritatis et simultatis haec tria adverto. Primum, praecipuos modos prioritatis reduci ad duos, scilicet ad prioritatem temporis, et naturae. Et prioritas durationis dicitur prioritas in quo, prioritas naturae dicitur a quo, quia illa prima dicitur antecedentia in essendo, haec in causando. Et licet Philosophus dixerit quod prius natura dicitur quod convertitur cum alio, est tamen causa illius, et sic videri posset hanc prioritatem solum inveniri in causis adaequatis ad effectum, causae enim qua? non sunt adaequulae vel propriae, non convertuntur, sicut calor non convertitur cum motu, licet causatur ab illo quia non ab illo solum

causatur : extenditur tamen haec prioritas ad omnem causalitatem, seu ad omne genus dependentiae et antecedentiae, sive causa convertatur secundum adaequationem cum effectu, sive non, ad minus enim potest converti cum effectu in simultate durationis, et productionis. Et sensus Philosophi videtur esse quod ista prioritas est prioritas causalitatis, etiam si alias convertantur, vel habeant simultatem causa et effectus, sive in durationes inadeequatione. Quod si prioritas naturas est antecedentia causae, cum causae ad invicem sint causae in diverso genere causandi, ad invicem sunt priores et posteriores in hac prioritate nature B; nec tamen sequitur quod sit aliquid prius seipso, vel causet seipsum, quia est haec concausatio in diverso genere, quae non potest redire ad seipsum, ut ii Phys. latius expendetur.

Secundum est dari aliam prioritatem, quae vocatur rationis, sed haec non est aliud quam distinctio rationis, qua unum sine alio concipitur, seu prius alio, et alii vocant signa rationis, id est conceptus et significationes rationis, quae maxime in distinctione divinorum per rationem sunt in usu. Denique solet poni prioritas originis in processione personarum divinarum, in qua sine antecedentia durationis vel causalitatis datur processio. Sed quia in divinis, ut fides docet, nihil est prius aut posterius, convenientius vocatur ordo originis, quam prioritas. Et ita absolute dixit S. Thom., i p., q. xlii, nrt. m : « Quod in divinis oportet esse ordinem originis, absque prioritate. »

Tertium est quod simultas non opponitur praecise prioritati, nam priori formaliter opponitur posterius; simultas vero directe opponitur successioni inter prius et posterius. Ideo modi simul sunt tres tantum,