Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 45

particularitas ratione de ly passibiliter, sed sunt subcontrariae ratione modi; sed habent contradictionem illae duae primae cum modalibus de dicto particulari, et modo communi, quas statim referemus.

Universales ratione modi, et particulares ratione dicti :

Aliquis humo necessario disputat.

Aliquis homo impossibililer disputat.

Particulares ratione modi et ratione dicti:

Omnis homo possibililer disputat.

Omnis homo possibiiiter non disputat.

Istae duae superiores inter se disparate se habent, et duae inferiores inter se, quia manet eadem particularitas et universalitas in illis, sed tamen transversaliter consideratae habent contradictionem simpliciter. Ut autem facias contrarias ratione subjecti tantum aut ratione modi tantum, hoc observa, ut semper in altera propositione ponas dictum et modum universalem; alias si utrobique sit unum universale et alterum particulare, disparate se habebunt. Ut istae sunt contrariae ratione modi : Omnis homo necessario disputat; aliquis homo impossibiliter disputat; et istae, ratione dicti: Omnis homo possibiiiter disputat; omnis homo impossibiliter disputat. In subcontrariis similiter ratione subjecti tantum, aut modi tantum observetur ut semper in altera propositione sit particularitas dicti et modi.

CAPUT XXII.

De reductione modalium ad suas de inesse.

Reductio modalium ad propositiones de inesse nihil aliud est quam probare, seu regulare veritatem modalis per veritatem propositionis de inesse; si enim est verum quod Petrus possibiiiter disputat, ideo est quia haec de inesse: Petrus disputat

habet possibilitatem. Et nota quod omnis modalis, si est vera, est propositio necessaria et aeternae veritatis, quia applicat modum convenientem veritati propositionis ex intrinseca connexione; ut si dicas: Petrum currere est contingens, hoc ipsum est propositio necessaria, quia cursui Petri necessario convenit contingentia. Et hinc disces quomodo prima causa potest causare in nobis libertatem et contengentiam operando infallibiliter, quia non solum causat res ipsas, sed etiam modos earum, et unicuique dat modum suum; et ita ex causatione divina non sequitur, v. g., quod ambulatio Petri sit necessaria, sed quod ambulationem Petri fieri libere et contingenter sit infallibile etnecesarium, quia illi ambulationi ab intrinseco et necessario convenit libertas et contingentia. Et quia in modali composita dictum supponit quasi immobiliter, et facit unum extremorum respectu modi, ideo ad resolvendum modalem compositam descendendo sub dicto, oportet quod reducatur ad suam divisam, cui aequipollet, ut: Necesse est hominem currere; necessario homo currit, et tunc descendatur sub ly homo.

Ut autem videamus quomodo reducenda? sunt propositiones modales ad suas de inesse, nota quod propositio de inesse dicitur dupliciter. Uno modo quia caret modis afficientibus eam, et ut opponitur modali; alio modo quia est de praesenti, et opponitur propositioni de praeterito, aut futuro, quae dicitur de extrinseco tempore.

Reducitur ergo modalis ad suam de inesse formando propositionem de inesse, et ostendendo quod illi convenit modus in propositione modali positus; ut si dicas: Petrus contingenter currit reducitur ad suam de inesse sic: Haec propositio: Petrus currit est contingens et ista vocatur