Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 46

officiatis illius modulis, diciturque probari, seu reduci modalis per officiantem de inesse, id est ostendendo illam per unam propositionem, quae probet, aut significet suae de inesse convenire talem modum possibilitatis, aut contingentiae.

Quo supposito plures regulae, quae traduntur ad reducendum et regulandum modales, vel de extrinseco tempore, ad suas de inesse, reducuntur ad hanc: Ad veritatem propositionis modalis, vel de extrinseco tempore, quae immediate reducibilis est ad suam de inesse, sufficit et requiritur quod suae de inesse conveniat, et verificetur de illa talis modus, aut talis differentia temporis, v. g., ad veritatem hujus: Petrus possibiliter disputat, sufficit ut haec propositio: Petrus disputat, sit possibilis; et ad veritatem hujus: Petrus necessario est homo, requiritur quod haec: Petrus est homo, sit necessaria; et ad veritatem hujus: Adam fuit, sufficit quod aliquo tempore fuerit vera: Adam est, quae est sua de inesse; et sic de aliis omnibus. Dixi autem propositionis immediate reddteibilis, quia aliquando requiritur aliqua prior resolutio, vel explicatio termini, quam reducatur ad suam de inesse; ut si dicas: Album fuit nigrum, non immediate verificatur quod aliquando fuit verum: Album est nigrum, sed verificatur resolvendo subjectum ampliatum hoc modo: Hoc est vel fuit album, et hoc (scilicet quod est album) fuit nigrum aliquando. Et si militer ubi est duplex copula, ut: Petrus fuit et erit albus, resolvatur prius utraque copula in suam copulativam, et tunc quaelibet categorica reducatur, seu reguletur per suam de inesse.

CAPUT XXIII.

De hypotheticis propositionibus.

Hoc est ultimum quod considerandum restat in secunda operatione intellectus, scilicet agere de altera specie enuntiationis, quae et hypothetica; huc usque enim egimus de categorica, ejusque proprietatibus. Hypothetica autem magis accedit ad tertiam operationem intellectus, quia plures categoricas conjungit. Unde definitur hypothetica quod est illa, quae habet duas categoricas conjunctas, tanquam partes principales sui; ut: Si homo volat, habet alas. Unde fit quod copula hypothetica non est verbum, sed aliquod adverbium, seu nota conjungens propositiones, v. g., ly et, ly si etc.; atque adeo in conjunctione hypotheticae una pars conjuncta non praedicatur de altera, sicut in categorica; solum enim verbum est nota eorum, quae praedicantur.

Dividitur hypothetica propositio in tres species quae formaliter sunt hypotheticae, penes tres diversas copulas conjungentes propositiones si, et, vel. Et dividi potest in alias tres, quae virtualiter sunt hypotheticae, vocanturque proprio nomine exponibiles, quia cum in se sint categoricae, continent tamen aliquem terminum resolvendum et exponendum per plures categoricas, quae hypotheticam faciunt, et ideo virtualiter dici possunt hypotheticae. De quibus in capite sequenti.

Species ergo hypotheticae sunt conditionalis, copulativa, disjunctiva. Conditionalis est quae conjungit propositiones per illam particulam si, ut: Si homo currit, homo movetur. Et ad illam reducitur rationalis, quae conjungit propositiones per particulam ergo; nam omnis conditionalis consequentiam virtualiter