Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 578

terminativum sit ad potentiam, non vero relativum ad illam. Repugnat enim intelligere quod signum non dicat relationem ad signatum, ut ex ipsa definitione, et D. Thoma supra ostendimus. Implicat autem referri ad signatum, si absolvatur a potentia et sine ordine aliquo ad ipsam concipiatur, quia in tantum respicit signatum, in quantum illud defert et praesentat potentiae; ergo ista relatio ad signatum ut potentias manifestandum repugnat quod absolvatur a potentia; si autem respectu potentias non absolute se habet, sed dependenter et ordinate ad illam, consequenter relationem habet ad illam.

Et confirmatur: quia licet objectum respectu potentiae non constituatur per se in relatione ad illam, sed potius potentia ab illo dependeat; tamen signum quod gerit vices objecti in repraesentando et exhibendo se potentiae, necessario includit hanc relationem; omnis enim repraesentatio est sicut unio, sive praesentia unius ad aliud. Omnis autem unio, omnis praesentia et conjunctio involvit intrinsece respectum ad id cui praesens et conjunctum redditur; omnis enim praesentia, et conjunctio respicit extremum cui conjungitur, nec aliter potest concipi. Ergo licet objectum in ipsa intrinseca ratione objecti, quod est specificare vel terminare, non includat respectum ad potentiam, tamen repraesentatio objecti, quae est sicut applicatio et conjunctio ejus ad potentiam, intrinsece dicit ordinem ad potentiam cui fit conjunctio et applicatio. Signum autem subservit objecto, et substituit pro eo in ipsa ratione repraesentandi, non in ratione constitutiva objecti principalis; ergo signum intrinsece involvit ordinem ad potentiam, et non solum terminationem ut medium, quia non statesse medium in

vi repraesentationis et applicationis, nisi per ordinem ad terminum, cui fit repraesentatio; fit autem potentiae.

Secunda vero pars conclusionis probatur. Relatio signi ad signatum est relatio per modum-repraesentationis seu applicationis ejus ad potentiam, ergo ita debet respicere signatum ut terminum directum et quod sui respectus, quod etiam attingat potentiam in obliquo, et ut terminum cui. Repugnat enim in istis relationibus, et quae per modum substituentis et repraesentantis se habent, quod respiciant id cujus gerunt vices et non id propter quod, vel in ordine ad quod substituunt, quia substituens seu gerens vices alicujus secundum aliquam determinatam rationem et in ordine ad aliquem determinatum finem gerit vices illius; alioquin substitutio illa determinata non esset, cum ex fine propter quem fit, determinetur; ergo si relatio repraesentantis et substituentis vicem alicujus personae est determinata, oportet quod ita respiciat illam personam, quod etiam attingat id propter quod et in ordine ad quod substituit, inde enim determinata substitutio est. Et ita cum signum sit vices gerens et repraesentans signatum, substituensque pro illo determinate ut potentiae reddat praesens objectum, necessario in ipsis visceribus et intima ratione talis substitutionis et repraesentationis signati, ut determinata est, involvitur respectus aliquis ad potentiam, quia ad hoc substituit ut potentiae repraesentet.

Quomodo autem eadem relatio dicatur attingere in recto signatum, et potentiam in obliquo. Omissis multis et variis explicationibus, illa adaequatior videtur quod signum respicit potentiam in obliquo, quatenus in ipso signato includitur esse manifestabile potentiae; et ita cum