Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 577

quia in ratione signi non est unica relatio, sed pluralitas relationum.

Sit nihilominus conclusio : Si potentia, et signatum considerentur ut termini directe attacti per relationem, necessario exigunt duplicem relationem in signo. Si vero consideretur potentia ut terminus in obliquo attactus, sic unica relatione signi attingitur signatum et potentia, et haec est propria et formalis ratio signi.— Itaque potest aliqua relatio una et eadem existens terminari ad duos terminos, alterum in recto, alterum in obliquo, quod est simpliciter habere unum tantum terminum; in ratione vero termini directe attacti, duo termini duas exigunt relationes. Non conveniunt in hac conclusione plure» ex recentioribus. Aliqui enim existimant signum consistere in duplici relatione ex aequo concurrente, altera ad signatum, altera ad potentiam. Alii vero etiam in signo, ut distinguitur ab objecto, duplicem relationem solam agnoscunt signati et potentiae, licet non ex aequo constituentem rationem signi, intrinsece tamen et essentialiter requisitam : quomodo autem una relatio comparetur ad aliam, an ut genus, vel ut differentia, vel ut passio, vel ut modus, difficillime explicant. Alii ex potentia et signato conflant unum integrum terminum forraalem, quasi ex materialibus partibus. Alii extrema oppositione inter se, negant signum ut signum respicere potentiam. Quidam “vero, non respicere signatum, sed totam essentiam signi consistere in quadam apprehensibilitate a potentia ut medium ad cognoscendum aliud. Quae opiniones extrema licet communiter rejiciantur, quia definitio signi utrumque postulat, et signatum quod manifestetur, et potentiam cui repraesentetur; tamen aliqui concedunt de intrinseca ratione signi solum esse terminare

posse potentiam, ut medium per quod vel in quo cognoscitur signatum, non vero esse do intrinseca ratione ejus quod referatur ad potentiam, neque reali aut transcendentali ordine, neque relatione rationis, licet ex parte nostri modi concipiendi sine tali ordine non apprehendatur.

Nihilominus conclusio posita probatur. Et quoad primam partem, quod potentia et signatum ut termini directe attacti postulent duplicem relationem, ex eo constat quia sic considerati distinguuntur, et in esse rei, et in ratione formali terminandi. In esse rei, quia signatum est aliquid extra potentiam, et ab illa distinctum, sicut ignis cognitus ex fumo, bos ex vestigio. In ratione formali terminandi, quia potentia tantum est terminus qui directe respicitur, in quantum movetur ab aliquo, vel aliquid terminatur ab ipsa; nec enim potentia, ut potentia cognoscitiva est, ab aliquo extrinseco directe pendet, nisi vel ut movente, vel terminante, id est principio, vel termino sui actus; quidquid praeter hoc est, non se habet potentia ad illud directe. Sub ratione autem moventis vel terminantis non terminat signatum relationem signi; constat enim quod signatum neque movetur a signo, neque terminatur ad signum, cum non versetur circa signum. In summa, relatio ad potentiam et relatio ad signatum opposito modo procedunt, cum potentia sit mobilis a signo, movetur enim ut a repraesentante signatum; ipsum vero signatum non est mobile a signo, sed manifestabile, seu id pro quo vices gerit signum in repraesentatione; ergo si istae relationes sumantur in recto respiciunt distinctos terminos etiam formaliter in ratione termini.

Et non potest dici quod signum