Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 580
litatem. Idem argumentum fit ex diverso modo, et specie relationis ad potentiam et ad signatum : nam relatio signi ad signatum est mensurati ad mensuram, quia signatum est principale pro quo substituit et vices gerit signum, ut saepe dictum est, signi vero relatio ad potentiam est e converso mensurae ad mensuratum ; signum enim respicit potentiam relatione non mutua, cum signum teneat se ex parte objecti repraesentantis, et non se habet ut mensuratum a potentia, ergo ut mensurans illam, potentia enim rem apprehensam non mensurat, sed ab ea mensuratur, quia ab ea perficitur.
Resp.: Haec argumenta et similia, quae eodem modo multiplicantur, probare id quod a principio diximus, scilicet quod relatio ad potentiam, et ad signatum ut ad terminos directos, non est una relatio, sed multiplex; neutra tamen est relatio signi formaliter, sed relatio directe respiciens potentiam est relatio objecti sub ratione et formalitate objecti, respiciens vero rem signatam directe est in ratione causae vel effectus, aut alterius similis rationis, unde res quae est signum determinatur ut sit aliquid signati, et sic illud potius quam aliud repraesentet. Caeterum relatio ipsa signi formalissime loquendo, ut signum est, respicit potentiam in obliquo, quatenus non respicit signatum absolute, sed ut manifestabile potentiae, unde non relatione rationis tangit hoc modo potentiam ; licet enim signatum respiciat potentiam relatione rationis, ut pote per modum objecti, tamen esse manifestabile potentiae in ipso signato aliquid reale est; est enim id a quo ut ab objecto perficitur potentia ut a cognoscibili, licet hoc reale, quod in signo datur et a signo respicitur, ad potentiam se habeat respectu quo-
dam rationis, et quia signum attingit illud ut potentiae manifestantum, dicitur potentiam attingere in obliquo, quatenus virtualiter includitur in signato, quod est alicujus potentiae objectum. Et hoc modo non repugnat relationem realem, quae terminatur ad signatum, terminari ad potentiam in obliquo et virtualiter, quia non ad ipsam potentiam directe terminatur, sed ad objectum potentiae, quatenus objectum manifestabile seu cognoscibile est ab ipsa, ubi totum quod attingitur actu et formaliter reale est, et solum potentia cujus est objectum intrat ibi de connotato, et in obliquo; sicut scientia quae agit de coloribus ut sunt objectum visus, et scientiae quae agunt de aliis objectis potentiarum realiter respiciunt talia objecta, licet ipsa includant virtualiter ordinem ad potentias, quarum sunt objecta, qui ordo est rationis in ipsis objectis, non ordo scientiae ad ipsa objecta rationis est. Ille vero respectus, quo signum respicit directe potentiam, movendo eam tam ad cognoscendum se, quam signatum cujus gerit vices, respectus rationis est, sed distinctus a relatione qua respicit signatum, quia est respectus objecti, non formaliter signi ut signum. Et hinc patet ad secundum argumentum, quod procedit de relatione qua signum directe et formaliter respicit potentiam, quae est relatio mensurae seu objecti mensurantis, non de relatione qua respicit signatum quatenus objectum manifestabile potentiae, ubi potentia solum in obliquo et virtualiter attingitur, non per respectum rationis. Et sic signum non est mensura potentiae, sed instrumentum signati ad illam.
Secundo arguitur: Termini isti, scilicet signatum et potentia sunt distincti etiam in formalitate ter-