Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 581
mini, cum unus sit terminus ut quod, et directe attactus, alius sit terminus ut cui; distinguuntur ergo plus quam materialiter, quando enim signum habet plura signata inadaequata, tunc se habet ad illa ut ad plures terminos materialiter diversos, ergo plus quam materialiter distinguuntur in ratione terminorum potentia et signatum.
Gonfirm.: Quia ex ordine ad potentiam distinguuntur specifice signa, ut patet in signo formali et instrumentali, quae sunt diversa specie in genere signi, et non distinguuntur ex parte significati; possunt enim idem repraesentare conceptus, v.g., ignis, et fumus qui est signum ignis, sed distinguuntur ex modo se habendi erga potentiam informando, vel objiciendo; ergo ordo ad potentiam habet se in recto, et non in obliquo in signo, siquidem illud specificat et distinguit. Potest etiam e converso fieri hoc argumentum : quia potest signum dividi per diversas species secundum ordinem ad signatum, manente invariato ordine ad potentiam, ergo signum est quod sunt relationes distinctae, alioquin variata una variaretur et alia. Antecedens vero constat. Nam diversi conceptus variantur ex diversis objectis repraesentatis, manente relatione ad potentiam ejusdem rationis in omnibus. Conf. sec.: ii. Ratio signi et ratio imaginis in hoc differunt quod imago non respicit potentiam cui repraesentet, sed exemplar seu ideam cujus sit imitatio, si quid vero repraesentat potentiae, per accidens est ad imaginem; signum vero per se respicit potentiam, ut cui repraesentet; ergo relatio ad potentiam signo est intrinseca, et de constitutivo ejus, cum essentialiter distinguat signum ab imagine. Denique tertio confirmatur : Quia manet relatio ad potentiam in signo, destructa relatione ad signa-
tum, ut patet quando signatum non existit, et tamen signum ducit potentiam ad notitiam illius sicut antea; ergo respicit potentiam in ratione ductivi et significativi sicut antea, et sic manet relatio ad potentiam.
Resp. ad principale argumentum quod signatum quod repraesentatur, et potentia cui fit repraesentatio, non sunt duo termini adaequati et distincti in ratione termini, sed unum terminum integrant, qui constat ex directo et ex obliquo. Sicut in religione cultus qui exhibetur, et Deus cui exhibetur, non sunt duo termini adaequati, sed unus ter minus integer religionis; et credere Deo, et Deum, non sunt duo termini sed unus fidei, quatenus sic attingitur unus terminus, quod non absolute et secundum se terminat, sed ut modificatur et respective seu connotative se habet ad aliquid aliud, sicut signatum attingitur ut repraesentabile potentiae.
Ad 1 confirm. resp.: Quod divisio signi in formale et instrumentale est divisio per diversas species, quae directe non sumuntur ex solo diverso respectu ad potentiam, sed ex diversa relatione ad signatum ut diverso modo repraesentabile potentiae. Est enim repraesentabile aliquod objectum duplici medio repraesentativo, scilicet medio in quo, et medio per quod; et primum fundat repraesentationem formalem intra potentiam informantem, secundum repraesentationem instrumentalem extra potentiam moventem. Unde in ipso signato repraesentabili invenitur diversa ratio, seu fundamentum ad terminandum istas diversas repraesentationes, seu modos repraesentandi in signis, licet res repraesententa materialiter sit eadem; et similiter praesupponit in ipsis signis diversum modum movendi et repraesentandi potentiae, scilicet ut