Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 586

talis, ut supra diximus; ratio vero objecti motivi non est relatio praedicamentalis, cum objectum non respiciat potentiam, sed ab ea respiciatur, utpote secundum relationem mensurae et mensurati, quee non est mutua.

Secundum vero constat cum per imaginem cognosco prototypum. aut per vestigium bovem; sunt enim objecta terminativa tantum prototypus et bos, utpote per alterius objecti species cognita, et tamen non sunt objecta secundaria, sed principalia, utpote primo et per se intenta, imago autem et vestigium ut deducentia ad illa.

Ultima conclusio : Objectum terminativum respectu potentiae cognoscitivsc, et appetitivae etiam habet rationem causae formolis extrinsecae. Est contra aliquos recentiores, qui existimant objectum terminativum habere rationem puri termini, sicut terminus respectu relationis praedicamentalis. Sed conclusio posita sumitur ex D. Thoma, i-ii, q. xvm, art. ii, ad 2, ubi dicit: « Quod objectum non est materia ex qua, sed circa quam, et habet quodammodo rationem formae in quantum dat speciem. » Ubi clare loquitur S. Doctor de objecto terminativo, nam materia circa quam non est principium actus movens potentiam ad eliciendum actum, sed terminans actum, quia circa illam versatur actus : ergo objectum terminativum extrinsece specificat, nam a termino sumit motus speciem suam, ut dicitur in v Physic. Sumitur etiam ex D. Thoma in i, dist. i, q. ii, art. i, ad 2, ubi inquit: « Quod objectum operationis terminat et perficit ipsam, et est finis ejus. » Omne autem perficiens habet se formaliter respectu perfectibilis, saltem extrinsece, et cum non sit perficiens definiendo, sed terminando, dicimus quod se habet formaliter extrinsece.

Deinde probatur quia objectum terminativum non se habet ut purus terminus, sicut respectu relationis praedicamentalis; objectum enim terminativum specificat potentiam activam, quae non est relatio praedicamentalis, sed transcendentali ordine respicit objectum; ergo objectum non est purus terminus, alias solum terminaret relationem praedicamentalem, non transcendentalem. Quod vero non in alio genere causae terminet et specificet, nisi in genere causae formalis, ex eo deducitur, quia non se habet ut causa efficiens, cum non sit principium actionis sed terminus; nec causa materialis, cum non sit subjectum recipiens, aut causa disponens; nec finis, quia finis, vel est finis effectus vel finis causa, seu id cujus gratia. Finis effectus ut effectus non specificat, quia ut effectus non perficit actum, vel potentiam activam, sed perficitur, seu fit ab ea, nec causat ipsam ut effectus, sed ab ea causatur. Finis autem ut causa non specificat actum terminative, sed movet efficientem metaphorice, et sic non respicit specificationem actionis, seu essentiale praedicatum ejus, sed existentiam, ad illam enim movet; ideoque ut finis inter circumstantias numeratur, ut objectum vero specificare potest, ut constat i-ii, q. i, art. iv, ubi specificatio actus moralis sumitur a fine, ut est bonum et objectum voluntatis. Et in q. xvm, art. vi, et q. xix, art. n, finis dicitur specificare in quantum objectum actus interioris seu imperantis; est autem circumstantia actus imperati, qui est gratia finis. Si ergo ut finis specificet induit rationem objecti, alia est ratio objecti specificantis, alia finis moventis; et sic specificatio pertinet ad genus causae formalis extrinsecae, motio finis ad finalizationem moventem ad producendum res in es^e, movere autem