Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 585
quantum ad agere hoc vel illud; sicut visus quandoque videt, quandoque non videt, et quandoque videt hoc, puta album, quandoque aliud, puta nigrum : indiget ergo movente et determinante quantum ad ista duo. Et determinans seu movens ad agere, vel non agere, dicitur movere ex parte subjecti, seu exercitii; movens autem ad agendum hoc vel illud, dicitur movere, et determinare ex parte objecti. » Et ita subdit S. Thomas :« Quod objectum movet determinando actum ad modum principii formalis. » Distinguitur ergo movere per modum agentis, seu ex parte subjecti et exercitii, quod pertinet ad genus causa? efficientis, a motione per modum objecti motivi, quod reducitur ad genus causa? formalis extrinsecae, quae non consistit in alio quam quod aliqua potentia, ut eliciat actum talis vel talis speciei, indigeat actuari seu ordinari ad objectum extrinsecum, non solum in terminatione actus, sed etiam in elicientia et principio illius, quia etiam ut eliciat potentia non est sufficienter determinata ad speciem actus, sed determinatur seu movetur, et completur ab objecto.
Ex quo sequitur quod, licet aliquando in objecto motivo, ut de facto moveat, intervenire debeat alicujus rei productio, quae ad genus causae efficientis pertinet, non tamen in hoc per se consistit formalis ratio objecti moventis, sed per accidens aut concomitanter se habet. Quod maxime contingit in potentiis cognoscitivis, quae non possunt moveri ab objectis nisi imprimantur in eis et producantur effective species: sed tamen productio effectiva specierum non est causalitas objectiva in ratione formali objecti motivi; nam producere effective species non pertinet ad rationem objecti, ut patet in nostro intellectu, et in an-
glico, nam in nobis intellectus agens est qui effective producit species, non objectum, et in angelis Deus infundit species, quod est effective eos producore; objecta vero non agunt effective in intellectum angeli secundum sententiam S. Thomae. Et in omnium sententia constat Deum in scientia infusa producere seu infundere species effective, non ab objectis ipsis produci. Salvatur ergo ratio efficiendi species sine ratione objecti specificantis, et e contra, ac proinde formalis ratio objecti motivi specificantis non consistit in efficientia specierum.
Sequitur secundo objectum motivum tantum non esse formaliter idem quod signum instrumentale, neque objectum terminativum tantum idem quod objectum secundum, licet sa? per ista materialiter coincidant. Primum constat quia ratio objecti motivi lautum, licet moveat ad aliud praeter se, tamen non directe respicit signatum quod repraesentet et cujus vices gerat, sed directe respicit potentiam ut a se movendam. Unde habet se in linea objecti coordinati potentiae, non in linea repraesentationis vices gerentis pro alio, et coordinatae rei repraesentatae. Sunt ergo formalitates diversae, quia in recto diversos terminos respiciunt, ut signum dicit rationem medii ductivi ad aliud objectum, motivum rationem principii moventis potentiam. Unde objectum motivum non dicit quod sit aliquid inferius eo ad quod movet, ut cum per ens reale movetur quis ad cognoscendum ens rationis, et per Deum movetur ad cognoscendum creaturas, et per essentiam angeli ad cognoscendum ejus accidentia; signum autem, ut signum, semper est quid imperfectius re signata, ut pote vices ejus gerens et loco ejus substituens in genere cognoscibili. Et inde est quod genus signi est relatio praedicamen-