Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 588

potentiam tanquam aliquid extra illam; hoc autem etiam convenit ipsi actui, qui est distinctum quid a potentia, et respicit ipsam specificando, et tamen non est objectum ejus. Ergo ratio objecti, ut sic, non consistit in hoc quod est respicere potentiam ut aliquid extrinsecum specificans.

Respond. quod in objecto motivo ly motivum intelligitur de motione formali per modum principii respectu potentiae passivae, ut supra dictum est, ita quod specificatio actus, et non solum exercitium, seu esse illius pendent a tali objecto, non ex parte terminationis, sed ex parte elicientiae et principii. Et quando instatur quod in' hoc convenit cum terminativo. Respond. convenire in genere causandi specificationem, sed non in modo, neque in specie actus causata, sicut etiam diversi habitus et actus specificantur eodem modo specificationis in genere, sed non in specie, cum diversae speciei sint. Diversus autem modus specificandi, et diversa specificatio sumitur, ut dictum est, ex eo quod objectum se habeat per modum principii vel termini, id est a quo dependeat specificatio actus vel in sui elicientia, vel in sui terminatione, quia, ut saepe dicit S. Thomas, mi, q. i, et q. xvm, et alibi, a principio et fine sumitur ratio actus. Unde objectum etiam in quantum motivum specificativum est motione formali.

Ad confirm. respondetur quod, sicut potentia in communi abstrahit a potentia activa et passiva, et convenit in ratione principii actus, ita objectum in communi abstrahit a motivo et terminativo, et dicit extrinsecum specificativum potentiae ex parte principii, vel termini. Aotus autem vel non est omnino extrinsecus potentiae, cum procedat ab illa; vel potitis dicendum est quod

in actu respectu potentiae considerantur duo, scilicet et ratio producti seu effectus, et sic non respicit potentiam specificando, sed ab ipsa recipiendo esse et speciem et naturam; vel consideratur ratio perficientis potentiam in agendo, et sic non specificat, nisi in quantum tenet se ex parte termini, in quo consummatur actualitas potentiae, et hac ratione induit rationem objecti terminantis, sicut alii effectus respectu suorum agentium in quantum perficiunt, et consummant illa in actu.

Tertio arguitur: Objectum eo modo est motivum, quo potentia illud respiciens est passiva, nam objectum ut motivum correspondet potentiae, ut passivae. Sed potentia cognoscitiva in tantum est passiva in quantum recipit species, in qua receptione objectum non influit ut objectum, sed ut efficiens et imprimens. Ergo ratio motivi non pertinet ad objectum ut objectum, sed ad rationem efficientis seu imprimentis species, siquidem in tantum se habet potentia passiva ut passiva, in quantum antecedenter ad actum patitur, et recipit species. In illo autem priori, quo potentia recipit species et movetur, non objicitur objectum, quia non attingitur tunc ut objectum, quando imprimuntur species.

Confirm.: Quia objectum ut motivum, neque potest specificare actum, neque potentiam, ergo nihil specificat. Antecedens probatur. Non specificat actum, quia illud solum est specificabile ab objecto, quod est mobile ab ipso; actus autem non est mobilis ab objecto, cum sit effectus ejus causatus a potentia et ab objecto; ergo non est specificabilis ab objecto motivo, quia motivum, ut motivum, solum specificat mobile ut mobile. Neque potentiam specificare potest, quia objectum non specificat potentiam, nisi mediante