Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 589
actu, ut docet D. Thomas, i p., q. lxxvii, art. m; ergo si non specificat actum, neque potentiam.
Respondetur quod potentia est passiva, et respectu agentis seu imprimentis species, et respectu formae impressae. Forma autem impressa habet duo, scilicet informare entitative seu physice, et hoo materialiter se habet in specie, et commune est cum caeteris accidentibus, et informare intentionaliter, id est utrepraesentative est idem cum objecto, et sic objectum informat in eo ordine quo species, scilicet formaliter, licet objectum extra, species intra potentiam; ipsa vero impressio effectiva specierum non est ab objecto ut objective movente, sed a producente species, quae virtus productiva non semper convenit ipsi rei, quae est objectum, sed alteri agenti, ut in nobis intellectus agens, in angelis Deus infundens species. Quare ratio motivi in objecto non est ratio imprimendi vel efficiendi species, sed objective actuandi et determinandi potentiam mediante specie ut intentionaliter, non ut entitative tantum informante. Et hac ratione salvatur respectu intellectus angeli objectum motivum, non quia movet objectum imprimendo species, sed quia determinat et actuat ipsam potentiam formaliter, ut repraesentatum in specie, Deus autem effective illam infundit.
Ad confirm. respondetur: objectum motivum specificare actum determinando seu actuando potentiam passivam, quae est mobilis ab ipso, et principiando, seu causando actum quoad specificationem. Nam objectum motivum, quod specificat actum, non respicit actum ut mobile a se, sed ut principiatum; potentiam vero quam determinat respicit ut mobile. Unde negamus quod objectum motivum specificat mobile, quod est quasi sub-
jectum, sed specificat actum cujus est principium, quasi principiatum a se; actio enim, ut dicit D. Thomas, specificatur a principio et fine; sed quia principiat actum movendo ac determinando potentiam ut eliciat talem speciem actus, dicitur objectum motivum.
Quarto arguitur contra rationem objecti terminativi. Nam objectum a nobis constituitur in ratione extrinseci specificativi; sed terminus, ut terminus non specificat actum vel potentiam; ergo terminativum, ut terminativum, non est objectum. Min. prob. primo, quia alias terminus relationis predicamentalis esset objectum ejus, quia specificat terminando. Secundo, quia specificativum actus et potentiae realis debet esse aliquid reale, cum species ab eo data realis sit; constat autem objectum terminativum non semper esse aliquid reale, invenitur enim ratio objecti etiam in ente rationis, sicut de objecto Logicae diximus, quaest. i, proamiali. Tertio, quia omne specificativum est causa formalis saltem extrinseca; omnis autem causa formalis est principium dans esse, forma enim est, quae dat esse rei; ergo omne objectum est principium in quantum objectum, et non terminus, quia est causa formalis specificans, et sic erit objectum motivum, quod per modum principii specificat.
Confirm.: Quia objectum motivum et terminativum analogice participant rationem objecti, ergo alterum simpliciter, alterum secundum quid, et non utrique convenit simpliciter ratio objecti. Antecedens probatur, tum quia utrumque tam objecto reali quam rationis convenit; tum quia potentia activa et passiva analogice se habent in genere potentico, ut dicitur ix Met., lect. i, apud D. Thomam: ergo et objectum motivum, et terminativum illis correspondeas