Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 598

ut sciat discernere inter unum et aliud, et cognoscere unum ut continetur in alio, vel ut pertinet ad illud. Hoc autem sufficit ut deducatur de uno ad aliud, quia si discernit inter unum et aliud, et cognoscit unum ut continetur in alio, sicut figuram ut afficit, vel afficitur colore, imaginem ut in speculo, Herculem in statua, viride ut discernitur ab albo, nihil amplius requiritur ut per unum cognoscat aliud, et deducatur de uno ad aliud. Minor vero constat, quia signum nihil aliud petit in sua definitione, nisi ut repraesentet aliud a se, et sit medium ducens ad aliud; quod vero fiat per discursum, aut comparando, et cognoscendo habitudinem unius ad aliud, non petit; alias neque in sensibus internis in brutis posset inveniri; etsi requireretur discursus formalis, neque angelus signis uteretur, quod est falsum.

Est tamen observandum quod sensus exterior non potest cognoscere signatum seorsum a signo, et secundum se, sic enim plerumque est absens, et si praesens sit et cognoscatur per signum ut ab ipso distinctum, requiret comparationem unius ad aliud, alias quomodo ei constabit quod hoc distincte, et seorsum sumptum ab illo est signatum illius? Cognoscit ergo signatum ut contentum in signo, et ad ipsum pertinens, et, ut dicit D. Thomas, jHerculem cognoscit in statua. Nec amplius requiritur ad signum; nec enim repraesentat signum de suo signato amplius quam quod in illo continetur, et sic non est necesse illud cognoscere ampliori et perfectiori cognitione conferendo, et comparando signatum cum signo ut distincta inter se, et ratione habitudinis unius ad aliud; cognoscitur tamen ipsum signatum sic in signo contentum, sicut cognoscitur quod haec est imago hominis et non

equi, illa Petri et non Pauli; quod esse non posset si signatum omnino ignoraretur.

Sed objicies: Signatum debet cognosci, ut distinctum a signo; si enim cognoscitur ut idem cum signo, non devenitur in cognitionem alterius a signo, quod requiritur ad rationem significationis; sed per visum non videtur signatum distinctum a signo, verbi gratia, quando videtur imago D. Petri, non attingitur pervisum D. Petrus qui est absens, et ille ut absens est signatum, quidquid enim est praesens visui non est nisi signum, et imago; ergo non attingitur signatum, ut distinctum a signo, et sic non devenitur a signo in signatum sed tota cognitio externa consumitur in signo.

Hoc argumento aliqui convincuntur ad asserendum quod tunc solum sensus externus utitur signo cum signatum est etiam ei praesens, non quando est absens. Sed obstant huic solutioni duo. Primum, quia D. Thomas fatetur quod qui videt statuam Herculis, videt Herculem in statua, et m Cont. Gent., cap. xlix, dicit quod homo videtur in speculo per suam similitudinem. Constat autem quod homo, cujus similitudo est in speculo, potest esse retro videntem, et non ei praesens. Secundum est, quia si utrumque, scilicet signum et signatum, praesentatur sensui, non manuducitur ex signo ad signatum, quod est seorsum, sed signatum videt per species proprias, ut sibi praesens est, et ut se praesentat visui. Ergo tunc non videtur signatum per signum, nec manuducitur oculus ex signo ad signatum, sed utrumque seipso manifestatur, nisi forte comparando signum ad signatum videatur hoc esse signum illius. Sed hoc exigit actum comparantem, et cognoscentem relationem sub conceptu et formalitate respiciendi, et