Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 597

nftlibus dicit q. ix de Verit., art. iv, ad 10: «Quod bruta exprimunt suos conceptus signis naturalibus. » Et de consuetudine loquitur in i Met., lect. i, ostendens quod aliqua animalia sunt disciplinabilia, ut scilicet per alterius instructionem possint assuescere ad aliquid faciendum, vel vitandum; possunt ergo bruta uti signis ex consuetudine. Ratio hujus, praeter quotidianam experientiam qua videmus bruta moveri signis, tum naturalibus ut gemitu, balatu, cantu etc., tum ex consuetudine, ut canis vocatus no^ mine consueto movetur, qui tamen impositionem non intelligit, sed consuetudine ducitur; praeter hoc, inquam, videmus brutum uno viso in aliud distinctum tendere : sicut percepto odore insequitur aliquam viam, vel fugit viso ramo, vel ligno transverso in via divertit, audito rugitu leonis tremit, aut fugit, et sexcenta alia, in quibus non sistit brutum in eo quod sensu exteriori percipit, sed per illud in aliud ducitur; quod plane est uti signo, scilicet repraesentatione unius non solum pro se, sed pro altero distincto a se. Et quod hoc etiam extendatur ad signa ex consuetudine, ex supra dictis constat, quia cum aliqua bruta sint disciplinae capacia, non statim a principio aliqua percipiunt, quae postea consuetudine procedente cognoscunt; ut canis non statim a principio movetur cum vocatur tali vel tali nomine, et postea movetur habita consuetudine. Ergo utuntur aliqua bruta signis ex consuetudine, nam ex impositione ipsa nominis non moventur, quia non innotescit illis impositio ipsa, quae ex voluntate imponentis dependet.

Dico secundo : Non solum sensus interni, sed etiam externi in nobis, et in brutis percipiunt significationem et utuntur signis.—Et loquimur de signo instrumentali, nam de si-

gno formali pendet ex dicendis seq. disput., an species, vel actus cognoscendi sint signa formalia, et utrum sensus externi forment aliquam imaginem, vel idolum loco conceptus. Probatur ergo conclusio primo ex D. Thoma, qui rem significatam per signum docet videri in ipso signo, ut patet q. vm, de Verit., art. v: « Cognoscimus, inquit, Socratem per visum dupliciter, et in quantum visus assimilatur Socrati, et in quantum assimilatur imagini Socratis, et utraque istarum assimilationum sufficit ad cognoscendum Socratem. » Et infra: « Cum visus exterior videt Herculem in statua sua, non fit cognitio per aliquam aliam similitudinem statuae. » Videatur etiam in m Contra Gentil., c. xlix. Cum ergo imago et statua repraesentent potentiae sua significata per modum signi, si visus exterior in statua et imagine non solum statuam attingit, sed etiam id quod repraesentat imago, cognoscit unum minus notum per aliud notius, quod est uti signis.

Secundo probatur conclusio: Nam non est ulla ratio cur negetur sensui exteriori quod deducatur de uno ad aliud sine discursu et collatione; ad utendum autem signo et significatione non requiritur aliquid amplius, nec necessarius est discursus; ergo usus signi exterioribus sensibus attribui potest. Major probatur quia sensus externus potest discernere inter unum objectum et aliud suae cognoscibilitatis, v. g. visus inter colorem album et viridem, inter imaginem unam et aliam, v. g. quae repraesentat Christum, vel B. Virginem; potest etiam per proprium sensibile, v. g. colorem, attingere sensibile commune, v. g. motum, aut figuram, et discernere inter unum et aliud. Ergo potest in uno cognoscere aliud, seu deduci ad aliud, quia ad hoc sufficit