Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 600

quendo de proprietate perfectionis significandi, non de proprietate qusB salvet essentiam signi absolute; expressius quippe et distinctius cernitur ratio signi in discursiva cognitione, quam in simplici, licet in hac etiam inveniatur, ut aliis locis S. Thomas docet. Et angeli etiam utuntur signis, quia eminentialiter habent discursum, licet in nobis clarius id appareat.

Secundo arguitur: Ad usum signi requiritur cognitio signi et significationis ejus, iteraque requiritur cognitio signi et signati ordinata ita quod una cognitio ooordinetur alteri. et deducatur ex illa, alias non salvatur definitio, quod ex praeexistenti cognitione sui aliquid aliud repraesentat; sed ista duo non salvantur sine aliqua cognitione collativa, et discursiva: nam significatio alicujus percipi non potest, nisi percipiatur ordo seu convenientia ad alterum, cognoscere autem ordinem est cognoscere relationem et comparationem, quod utique sensus bruti cognoscere non potest, et multo minus sensus externus. Similiter si una cognitio coordinatur alteri, et ex illa desumitur, ita quod deveniat ex uno ad aliud, hoc est discurrere, et collative cognoscere, quod nullo mado sensibus brutorum convenit.

Confirmator quia quando repraesentatur, vel apprehenditur aliquod objectura in quo aliud continetur, simplex apprehensio solum sistit in objecto immediato, et simplici modo proposito, alioquin simplex cognitio non esset, si de uno objecto ad aliud transiret, et se moveret; ergo requirit potentiam cognoscentem collative et comparative, et plusquam simplici tendentiajomnes autem sensus in brutis simplici modo cognoscunt, et non collative. Et suffragatur ipsa experientia in nobis, quod quando percipimus signum, et non

vim significativam ejus* neeeacam est collatio 6igni ad signatum ut ex signo eliciamus cognitionem signarti. Ergo, cum in brutis collativa vis non sit, non poterunt percipere vim signi naturaliter sibi ignoti, et eic non procedent ex consueCudine ad intelligendum signatum.

Respondetur: Ad usum sigeti non requiri duplicem cognitionem, nec quod ex una cognitione deveniatur in aliam, sed sufficit quod ex uno cognito ad aliud cognitum deveniatur. Aliud autem est per unum cognitum attingere alterum, aliud ex una cognitione causare alteram. Ad rationem significationis sufficit quod de uno cognito deveniatur ad aliud, sed non est necesse quod de una cognitione ad aliam. Unde dicit Philosophus in lib. de Memoria et reminiscentia, quod idem est metus in imaginem et in rena cujus est imago, quod D. Thomas ibi, leot. ni, et ni p., q. xxv, art. ni, explicat de motu in imaginem non ut res quaedam est, sed ut imago, i. e. ut exercet officium repraesentandi, et ducendi ad aliud. « Sic enim est unus, et idem motus in imaginem cum illo qui est in rem », inquit S. Thomas; quod optime Gajetanus ibi intelligit de imagine considerata in exercitio imaginis, seu officio repraesentationis, non ut res quaedam est in se, quasi in actu signato. Et quod idem sit motus in imaginem et in rem cujus est imago ex parte motus apprehensuri seu cognitionis, ut Cajetanus ibi advertit, communis est omnium consensus, cum in cognitione unius relativi cadat correlativum; et sic non est necessarius discursus, sed simplex cognitio sufficit, ut visa imagine seu signo res ipsa, quae in signo continetur et significatur, attingatur.

Et ad id quod dicitur de cognitione significationis, quod est cognoscere relationem aliquam, etor-