Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 601

dioetn, pesp. quod non est necesse ia brutis ponere cognitionem relationis formaliter et comparative; sed exercitum ejus quod fundat relationem sine comparatione et collatione cognoscunt, sicut brutum cognoscit rem distantem ad quam se movet, et recordatur rei preeteritae, et habet spem prmdae faturae, ut docet S. Thomas i-ii, q. xl, art. iii, sine hoc quod relationem futuri, aut prffiteriti, vel distantiae cognoscat, sed eognoscit in exercitio id quod est distans, aut futurum, aut repraesentans, ubi fundatur relatio, quam formaliter et comparative non cognoscit.

Ad confirm.respond.: Quod in cognitione simplici, sine hoc quod transeat ad discursum, ^el collationem, potest attingi non solum objectum, quod immediate proponitur seu apponitur sensui, sed quod in eo continetur: sicut videt visus externus Heroulem in statua, et species repraesentans coloratum etiam repraesentat figuram, et motum, aliaque sensibilia communia ibi contenta, et adjuncta, nec tamen ab hoc desinit esse simplex cognitio, licet cognitum non sit simplex, sed plura; alioquin non possemus simplici visione plura objecta videre. Quod si possumus, cur non etiam ordinata, et unum per aliud, et consequenter signatum per signum, et ut contentum in signo? Et ad experientiam illam dicitur quod in signis, quorum significationem a principio non cognoscimus, tam nos, quam bruta, opus habemus consuetudine; sed nos assuescimus oum ratione et discursu, illa vero in quantum eorum memoria roboratur aliquo pluries audito, aut cognito, v. g. tali nomine, praesertim si inde afficiuntur aliquo beneficio, vel nocumento unde recordentur ad fugiendum, vel prosequendum. Et sic memoria sufficit ad assuetudinem, et bruta quae

non habent memoriam non assuescunt. Vide D. Thomam i Metaph., lect. i, et xxiv de Veritat., art. n, ad 7.

Ultimo arguitur: Nam ovis, v. g., audito rugitu non apprehendit leonem, nisi ut nocivum, non vero ut repraesentatur ex vi rugitus, ergo non utitur rugitu ut signo. Consequentia patet: Quia non potest uti aliquo signo nisi ad id quod ex vi talis signi repraesentatur, ergo, si id quod apprehendit non ex vi talis signi repraesentatur, sed aliunde, non utitur illo ut signo formaliter loquendo. Antecedens vero probat.: Quia ovis naturali instinctu apprehendit leonem ut nocivum, ergo non ex pr existente cognitione; quod enim naturali instinctu cognoscitur, non ex praeexistente cognitione attingitur, et sic leonem ut nocivum non per signum attingit; alio autem modo non attingit, quam in quantum nocivum. Confirmatur quia signum essentialiter est medium ductivum ad cognitionem signati, sed media differunt ex diverso ordine ad finem, ergo et signa; sed in hominibus et in brutis signa non univoco modo ordinantur ad signatum, cum hruta non ferantur ad signatum cognoscendo ordinem et relationem signi ad illud, sicut homines; ergo significare in illis et in brutis non dicitur univoce, sicut nec scire, aut disciplinari.

Respondetur quod ovis audito rugitu apprehendit leonem ut nocivum, et ut tale nocivum, magis enim fugit et timet rugitum quia leonis est, quam clamorem lupi; unde facit discretionem inter unum et aliud, quod non esset, nisi per illa signa duceretur in leonem, et in lupum ut distinguuntur inter se, et diverso modo nociva. Quod autem naturali instinctu formet judicium de leone et lupo fugiendo, non tollit quin id fiat ex praeexistentie cogni-