Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 614

art. i, ad 2 quod« imaginatio ex praeconceptis speciebus montis et auri format speciem montis aurei. » Secundo, quia ab aliis causis, seu potentiis formatas recipiunt, et sic docet ipse D. Thomas, iv cont. Gentil., cap. xr, et Opuscul. xiv, quod a sensu exprimitur forma seu repraesentatio, et terminatur in phantasia, et sic aliud est principium aquo emanat ista similitudo, et aliud in quo terminatur. Similiter etiam in q. xvi de Malo, art. xi, docet D. Thomas quod daemones transmutando et agitando spiritus animales, in quibus sunt impressiones relictae a sensibus, faciunt diversa objecta apparere imaginativae, quae etiam apparitiones fiunt in dormientibus, descendente sanguine ad principium sensitivum, quia istae species conservantur in spiritibus, ut docet Philosophus in lib. de Somno et vigil., c. in. Quare repraesentationes, seu apparitiones quae fiunt per species expressas in phantasia, ab aliis causis quam ab ipsam potentia sensitiva formari possunt, et ipsi potentiae apparere. Verbum autem quod formatur in intellectu non ab alia causa, quam ab ipso intellectu exprimi et formari potest, quia solum formatur dicendo, alias non esset verbum, dicere autem est actio vitalis loquentis.

Prima conclusio. Conceptus, seu species expressa ab intellectu propriissime est signum formale.—Haec conclusio sumitur ex D. Thoma, qui saepe docet verbum esse signum et similitudinem rei, ut in Quodli. iv, art. xvn, et iv de Verit., art. i, ad 7, et iv cont. Gent., c. xi. Non est autem signum instrumentale, quia non est objectum prius' cognitum, quod ex praeexistenti sui cognitione ducat ad rem repraesentatam, sed est terminus intellectionis, quo tanquam termino intrinseco res redditur cognita et praesens intel-

lectui, ut eisdem locis docet D. Thomas, et Opusc. xiii et xiv. Ergo est signum formale.

Et ex hoc sumitur fundamentum conclusionis, quia conceptus intelligibilis directe repraesentat aliud a se potentiae, v. g., hominem, vel lapidem, quia est naturalis illorum similitudo, et per sui informationem reddit intellectum cognoscentem in actu cognitione terminata, et non ex praeexistente cognitione sui; ergo est formalis notitia reddens intelligentem non per modum actus, sed per modum termini, seu notitiae terminatae.

Secunda conclusio. Etiam idolum, seu species expressa sensibilis in potentiis interioribus est signum formale respectu alium potentiarum.—Haec conclusio non habet difficultatem, si consideremus id quod repraesentationis est in istis speciebus, quia sunt similitudines naturales objecti; sed difficultas est quomodo salvetur quod sint formales notitiae, saltem terminative, siquidem possunt istae expressiones formari etiam a principio extrinseco, ut diximus, ut quando formantur ab angelo, vel daemone per commotionem spirituum, vel etiam per descensum sanguinis in dormientibus.

Sed nihilominus dicitur, quod tales imagines, seu idola sunt signa formalia, quia non ducunt potentiam, nec repraesentant illi objectum ex priori cognitione sui, sed immediate ducunt ad ipsa objecta repraesentata, ut constat tum ex ipsa experientia, tum quia potentiae istae sensitivae non possunt reflectere supra seipsas et supra species expressas quas habent; ergo ab illis immediate res repraesentatae redduntur potentiis; ergo ista repraesentatio fit formaliter, et non instrumentaliter, nec ex aliqua priori cognitione ipsius imaginis, seu idoli. Quare ut sit formale signum suf-