Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 613
firiitio signi formalis, quod sit formalis notitia, et quod seipso et immediate aliquid repraesentet.
Ut autem rudi saltem minerva intelligi possit quid sit conceptus, verbum, species expressa, seu terminus intellectionis (quae omnia idem sunt), et propter quid ponatur, advertendum est quod terminus iste cognitionis, qui ponitur intra potentiam cognoscentem, ob duplicem causam ponitur: vel propter necessitatem ex parte objecti, vel propter fecunditatem ex parte potentiae. Propter fecunditatem quidem, quia ex abundantia cordis os loquitur, et sic verbum dicitur conceptus, quatenus exprimitur, et formatur a potentia ad manifestandum ea quae cognoscuntur; naturaliter enim intellectus manifestationem quaerit, et in eam prorumpit; et talis manifestatio expressiva vocatur dictio, seu locutio interior, et ipsum verbum est species, seu similitudo aliqua expressa et dicta. Propter necessitatem autem objecti ponitur, ut objectum reddatur unitum potentiae in ratione termini cogniti, et ei praesens sit. Ut autem docet sanctus Thomas, primo contra Gentil., cap. Lin, duplex etiam necessitas est ponendi hunc terminum, seu objectum intra potentiam cognoscentem. Vel quia objectum est absens, et non potest terminari cognitio ad ipsum nisi in ratione termini reddatur praesens, et sic oportet formari aliquam similitudinem, seu speciem in qua praesens, seu repraesentatum reddatur. Sicut enim ut objectum esset praesens et unitum potentiae in ratione principii concurrentis ad formandam cognitionem oportuit ponere speciem impressam, ita ut praesens sit in ratione termini ad quem tendit cognitio oportet aliam similitudinem seu speciem ponere, si res sit absens. Vel secundo oportet ponere conceptum intra potentiam ut res cognita,
seu objecta reddatur proportionata et conformis ipsi potentiae. Sicut enim objectum non potest terminare visionem externam nisi luce visibili perfundatur, ita nec objectum potest ab intellectu attingi nisi a sensibilitate sit denudatum, et luce spirituali, quae est immaterialitas seu abstractio, affectum et formatum; immaterialis autem lux non invenitur extra potentiam intellectivam; ergo oportet quod intra ipsam illuminetur objectum et formetur illa spiritualitate, ut attingatur; et hoc formatum in esse objecti est verbum seu conceptus, quod non est ipsa cognitio, ut art. iv dicetur, quia tenet se ex parte objecti, seu termini cogniti, ejusque officium non est reddere formaliter cognoscentem, ut cognitio est tendentia ad objectum, sed reddere objectum praesens per modum termini cogniti; nec antecedit cognitionem, sicut species impressa, quia formatur per cognitionem, nec datur ut principium cognitionis, sed ut terminus. De quo plura vide apud D. Thomam loco cit., et iv contra Gentil., cap. xi, et Opuscul. xiii et xiv, et multis aliis locis ubi agit de verbo mentis.
Si autem quaeras per quem actum fiat expressio, seu conceptus? Breviter dicimus (nam res ista ad libros de Anima spectat) in intellectu fieri per actum, qui substantialiter est cognitio, sed aliquid amplius habet, scilicet quod sit cognitio fecunda, id est manifestativa et dicens, seu expressiva; nec enim intellectus sibi soli cognoscit, sed facit etiam impetum ad manifestandum, et illud prorumpere ad manifestandum est expressio quaedam et conceptio, ac partus intellectus. In potentiis autem sensitivis concedit D. Thomas duplicem modum faciendi istas species expressas, quae in ipsis vocantur idolum. Primo, quia ipsae formant eas active, sicut dicit n. p., q. xii,