Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 616

seu objectum redditur proportionatum termini, ideo dicitur ipse conceptus cognosci ut quod, non tanquam res seorsum cognita, sed tanquam constituens objectum in ratione termini cogniti. Licet autem signum instrumentale possit attingi unica cognitione cum signato, tamen etiam tunc ex signo cognito devenitur in signatum, non ipsum signum formaliter constituit rem ut cognitam.

Ad tertiam probationem respondetur quod intelligere, ut est dictio, seu expressio, habet pro complemento ipsum verbum tanquam terminum. Et sic D. Thomas, in q. vmde Potentia, art. i, dicit: « Quod intelligere completur per verbum » ; rursus vero ipsum verbum in alio genere actuatur et completur per intelligere, quatenus actus intelligendi est ultima actualitas in genere intelligibili, et sicut esse et ultima perfectio in eo genere, ut dicit D. Thom., i p., q. xiv, art. iv. Quod autem ratione hujus actuationis verbum redditur cognitum, non sufficit ad rationem signi instrumentalis, quia non est cognitum quasi objectum et res extrinseca, sed ut terminus intrinsecus ipsius intellectionis; hoc enim est repraesentare intra potentiam informando ipsam, et reddendo cognoscentem, ideoque dicitur signum formale.

Secundo arguitur. Verbum non est formalis notitia, ergo non est signum formale. Gonsequentia patet ex diffinitione signi formalis. Anteced. prob. 1, quia formalis notitia est illa quae reddit potentiam formaliter cognoscentem; redditur autem formaliter cognoscens per actum cognitionis, quae est immediata forma cognoscentis, et praesertim quia cognoscere consistit in actione, cum sit operatio vitalis; verbum autem non est ipsa operatio, seu actio cognoscendi, sed aliquid forma-

tum per cognitionem et effectui illius; ergo non est forma quae constituit cognoscentem, sed quae procedit et efficitur a cognoscente; ergo non est ipsa formalis notitia potentiae. Unde verbum non constituitur per intelligere active, sed per intelligi passive; ergo nec constituit formaliter intelligentem, sed formaliter constituit rem intellectam. Secundo probatur idem antecedens, quia in Divinis verbum non facit formaliter intelligentem, quia Pater non intelligit sapientia genita, ut ex Augustino docet D. Thomas in i, dist. xxx, q. u, art. i; ergo ex genere suo verbum non reddit formaliter intelligentem.

Confirmatur quia, si verbum esset formalis notitia, sine verbo non posset intellectus formaliter esse cognoscens saltem perfecte; sed sine formatione verbi intellectus formaliter cognoscit, ut probabiliter admittitur in Beatis, et in intellectione qua Verbum et Spiritus sanctus intelligunt, manifeste constat; ergo.

Respond. ad principale argumentum distinguende antecedens: Verbum non est formalis notitia per modum operationis, concedo; per modum termini, nego. Et sic reddit intellectum formaliter intelligeor tem, formaliter terminative, non formaliter operative. Quando autem dicitur signum formale quod est formalis notitia, intelligitur de formali notitia terminata, non de operatione ipsa notitiae sine termino, quia de ratione signi est quod sit repraesentativum, operatio autem ut operatio non repraesentat; sed id quod repraesentat debet esse expressum et simile ei quod repraesentat, quod pertinet ad rationem imaginis, esse autem simile et expressum proprie convenit termino procedenti, quod assimilatur suo principio, non operationi, quae magis est assimilatio, quam simile. Quod vero dicitur, quod