Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 617
lafelligere consistit in actione seu operatione, verum est de ipso actu formali intelligendi; caeterum quando signum formale dicitur notitia formalis, non intelligitur de notitia formali prout est operatio, sed de notitia formali, quae est repraesentatio et expressio, quod solum convenit notitia B formali terminatae, seu termino notitiae, non operationi ut operatio est. Et quando dicitur quod verbum est effectus cognitionis, intelligitur quod est effectus cognitionis, ut operatio et via seu tendentia, non cognitionis ut terminatae : cognitionis enim ut terminatae verbum est forma, quia est ipse terminus ejus; cognitionis autem ut operatio seu dictio verbum est effectus, et ita supponit actum intelligendi non terminatum et completum, sed ut operantem et dicentem, ideoque relinquitur locus ut sit formalis notitia formaliter terminative, non formaliter operative. Et hac ratione constituitur verbum per intelligi et non per intelligere active, quia non pertinet ad ipsum, in quantum est signum formale, esse formalem notitiam operative et active, sed terminative, et secundum intelligi intrinsecum quo res ipsa redditur intellecta et repraesentata intrinsece; pertinet autem ad rationem signi repraesentatio, non operatio, et esse formalem notitiam repraesentativam, non operativam.
Ad secundam probationem respondetur esse disparem rationem de Verbo Divino, quia Verbum in Divinis supponit intellectionem essentialem omnino terminatam et completam, cum sit actus purus in genere intelligibili, nec procedit Verbum ut compleatur intellectio essentialiter, sed ut dicatur et exprimatur notionaliter; et ita non reddit formaliter intelligentem Deum etiam terminative, nec objectum intellectum in actu, quia Divina essentia
secundum se est in actu ultimo intelligens et intellecta, cum sit actus purus in genere intelligibili, et non id habet per processionem Verbi, sed supponit; in nobis autem, quia objectum non est in actu ultimo intellectum per se, oportet quod formetur intra intellectum in ratione objecti terminantis, et hoc fit per expressionem verbi in esse repraesentativo, atque adeo per illud redditur intellectus formaliter intelligens terminative.
Ad confirmationem respondetur quod non potest dari aliqua cognitio sine verbo, vel formato ab ipso intelligente, vel illi unito; non tamen requiritur semper quod verbum procedat, et formetur ab ipso intelligente; et sic in Beatis Divina essentia unitur in ratione speciei expressae, sicut etiam diximus de idolo formato in imaginativa ab alia causa et ab alia potentia.
ARTICULUS III.
Utrum species impressa sit signum formale.
Supponimus dari species impressas quae vice objecti uniantur potentiae ad eliciendam cognitionem, seu notitiam, eo quod ista paritur a potentia et objecto; unde oportet quod objectum reddatur unitum seu praesens potentiae, illamque determinet ad eliciendam cognitionem; et cum objectum non possit per seipsum ingredi potentiam, illique uniri, oportet hoc fieri media aliqua forma, quae vocatur species, quae ita ipsum objectum continet modo intentionali et cognoscibili, quod potest illud reddere praesens et unitum potentiae. Et quia ad hoc munus illa forma seu species instituta est a natura, dicitur repraesentare objectum