Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 622
in intellectu concurrunt ad cognitionem, scilicet res quae intelligitur, conceptio intellectus, species qua intelligitur, et ipsum intelligere. Et ratio est quia necessario fatendum est in nostro intellectu dari aliquam operationem vitalem, quam procedit ab intellectu formato specie, siquidem operatio intellectus et cognitio ejus paritur ab objecto et potentia; objectum autem media specie actuat potentiam. Rursus haec operatio formaliter non potest esse ipsa species expressa, seu verbum formatum ab intellectu, quia si est formatum ab illa, aliqua operatione formatum est, et consequenter operatio distinguitur a tali specie expressa; et operationem vocamus actum intelligendi, speciem autem expressam terminum, seu verbum dictum et expressum ab illa in quantum dictio est.
Unde etiam hoc amplius confirmatur quia intelligere vel consideratur ut est dictio exprimens, vel ut purum contemplari et oognoscere. Si ut dictio, est essentialiter productio verbi, atque adeo petit quod illud sit terminus distinctus a tali productione; si ut purum cognoscere, requiritur quod objectum sit illi applicatum et unitum in esse immateriali, non solum per modum principii quo elicitur cognitio, sed etiam per modum termini in quo attingitur objectum, terminus autem cognitionis non est ipsa cognitio, sed cognitio est tendentia ad objectum quod cognoscitur; et quia non cognoscitur objectum, nec terminat cognitionem secundum esse reale et materiale ad extra, sed ut redditur spirituale et immateriale ad intra, requiritur aliqua forma intelligibilis, in qua reddatur objectum sic immateriale et spirituale ex parte termini.
Quia ergo determinatum est de ipsa specie impressa et expressa an
sint signa, restat id videre de actu ipso intellectus, qui est cognitio, et tendentia ad objectum.
Sit ergo unica conclusio: Actus intelligendi sic distinctus a specie impressa et expressa non est signum formale, in quacumque operatione intellectus sumatur. — Haec conclusio est contra aliquos recentiores, etiam ex Thomistis, sed tamen pro illa videri potest Capreolus in iv, dist. XLix, q. i, Ferr. n, Cont. Gent., c. xlix, § Ex hoc enim, in fin. Ratio est, quia signum essentialiter est repraesentativum, actus autem intelligendi formaliter non est repraesentatio, sed operatio, et tendentia ad objectum. Unde cum per tales actus multiplicatos generatur habitus, habitus genitus non est repraesentativus, sed dispositio potentiae ad eliciendum actus sibi similes. Et ita D. Thom., i p., q. xii, art. ii, negans dari speciem repraesentativam Dei ut est in se, concedit dari lumen gloriae, quod est similitudo confortans intellectum ex parte potentiae, et sic negat lumini seu habitui rationem repraesentationis. Ergo similiter actus intelligendi non est repraesentatio, quia actus sunt similes habitibus, et, si esset repraesentatio, multo magis id conveniret habitui, quia est res quaedam permanens, quam actui, qui est quaedam operatio.
Et confirmatur quia si actus esset repraesentatio, vel esset distincta repraesentatio a specie impressa, vel eadem: eadem esse non potest, cum sit res distincta actus intelligendi a specie expressa; si autem est distincta, vel idem repraesentat quod verbum, et sic altera illarum superfluit, vel aliquid distinctum, et sic non cognosceretur idem per actum cognitionis, et per ejus terminum qui est verbum.
Denique, vel illa repraesentatio actus intelligendi esset similita & do impressa, vel expressa, quia non yide-