Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 621

cie, sed talis effectio non est repraesentatio, sed productio rei repraesentantis, scilicet speciei expressae.

Secundo arguitur: Species impressa habet quidquid requiritur ad rationem imaginis formaliter multo magis quam imago exterior, ergo habet quidquid requiritur ad rationem signi actu repraesentantis. Ant. probatur, quia habet illas duas conditiones, quae requiruntur ad rationem imaginis secundum D. Thomam, i. p., q. xcxm, art. i, et u: scilicet quod habet similitudinem cum aliquo, et originem ab illo; species autem impressa est similis objecto, quia habet convenientiam intentionalem cum illo, et similiter est deducta et originata ab objecto. Gonseq. vero prob.: quia illa imago speciei habet adjunctam repraesentationem, cum sit similitudo intentionalis, et hoc sufficit ut conceptus dicatur habere rationem signi formalis, etiam sit terminus cognitionis, et non medium, quia non est terminus ultimus, sed ordinatus ad objectum exterius; ergo similiter species impressa, licet habeat rationem principii repraesentantis, quia tamen non est primum principium, hoc enim est ipsa potentia, sed mediat inter potentiam et objectum, habebit rationem signi. Et ita D. Thomas in iv, dist. xlix, q. u, art. i, ad 15, et Quodl. vii, art. i, absolute speciem impressam vocat medium cognitionis.

Respond. in primis speciem impressam non esse imaginem nisi virtualiter, non formaliter, deest enim illi secunda conditio, scilicet quod sit expressa, non enim est expressa ab objecto, sed impressa, sicut semen decisum ab animali non est imago, quia licet ab illo sit originatum, non tamen tanquam terminus expressus, sed tanquam virtus impressa ad generandum; et ideo non quaelibet

origo ab alio constituit imaginem, sed origo per modum termini ultimo intenti.

Secundo negatur consequentia: quia repraesentatio speciei impressa non est repraesentatio per modum medii manifestativi, quia non repraesentat ipsi cognitioni, sed per modum formae determinantis, et actuantis potentiam ut possit cognoscere. In quo longe differt a conceptu, qui licet teneat se ex parte termini repraesentantis objectum, tamen repraesentat hoc ipsi cognitioni, et per illam redditur cognitio terminata, et sic formaliter terminative repraesentat potentiae cognoscenti per modum actualis manifestationis. At vero species impressa, licet non sit primum principium, tamen actuat potentiam ante cognitionem, et consequenter ante manifestationem actualem, quod est non esse medium repraesentativum manifestative, sed virtualiter, per modum principii ad eliciendam manifestationem et cognitionem. Unde nec ipsum signum instrumentale, quod est objectum extrinsecum, signare et manifestare dicitur, nisi prout cognitum, non ante cognitionem. Est enim conditio in signo instrumentali, quod prout sit cognitum ut significet, et quando D. Thomas vocat speciem impressam medium cognitionis, dicit esse medium que, non in quo medium autem quo est principium cognoscendi, non actu manifestativum objecti, seu rei cognitae.

ARTICULUS IV.

Utrum actus cognoscendi sit signum formale.

Supponimus distingui in intellectu actum cognoscendi ab ipso objecto cognito et a specie impressa et expressa, nam, ut dicit D. Thomas, q. vni de Potent., artic. i, quatuor sunt, quod