Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 624

fit ultima et perfecta unio cum objecto, ergo et repraesentatio, cum non sit alia unio inter sensum externum et objectum quam mediante actu.

Respondetur verum esse quod sensus externus non habet verbum, seu imaginem expressam in qua cognoscat, quia propter suam materialitatem non petit tantam unionem cum objecto ut sit intra potentiam, sed debet ferri in rem extra positam, quae ultimate redditur sensibilis ut est extra sensum; et licet cognitio sensus externi sit actio immanens, non tamen de necessitate est productio, nec respicit terminum ut immutatum a se, sed ut intentionaliter et objective unitum, virtualiter tamen potest habere vim productionis; sicut cognitio, in quantum dictio, producit verbum, et amor in quantum spiratio impulsum, et sensatio externa producit idolum seu speciem, non intra se, sed in sensibus internis, ut docet S. Thom., iv cont. Gent., c. n, et Opusc. xiv, ex se tamen actio immanens non est actio per modum motus et viae tendentis ad ulteriorem terminum, sed per modum ultimae actualitatis, in quo completur tota cognitio, et ideo comparatur intelligere a D. Thoma ipsi existere, i p., q. xiv, art. iv, et alibi saepe.

Quare ad probationem argumenti dicitur quod in sensu externo datur notitia formalis per modum cognitionis, quae est tendentia potentiae ad objectum, non per modum repraesentationis, quae est forma loco objecti substituens in potentia. Et sic licet signum formale dicatur notitia formalis terminative, quia est terminus cognitionis, non tamen omnis notitia formalis est signum formale, scilicet ipse actus cognoscendi. Nec dicitur terminus cognitio sensus externi absolute, sed secundum quid, quatenus est simplex quaedam cognitio.

Ad conf. respondetur quod actus sensus externi est ultimum complementum per modum actus secundi, ad differentiam actionis transeuntis, quia, ut dicit D. Thomas q. xrv de Veritate, art. ra, in c., actus operationis transeuntis habet complementum in termino, quod fit extra agentem; complementum autem actionum immanentium non sumitur penes id quod fit, sed penes modum agendi, quia ipse actus est perfectio, et aotualitas potentiae. Unde virtus in his potentiis non attenditur penes optimum quod facit, sed penes hoc quod operatio sit bona. Ita D. Thomas. Gaeterum licet operatio sensus externi sit perfectio ultima uniens objectum potentiae, non tamen ro* praesentative id facit, quia, ut sepe diximus, est unio per modum tendentiee ex parte potentiae ad objectum, non per modum formae substituentis pro objecto; repraesentatio autem formaliter est substitutio ejus quod repraesentatur.

ARTICULUS V.

Utrum sit bona divisio in signum naturale et ad placitum et ex consuetudine.

Bonitas hujus divisionis non habet difficultatem quantum ad adaequatum, exhauritur enim per ista membra totum divisum; sed quantum ad qualitatem: quomodo, scilicet signum ad placitum sit ver* signum, et consequenter an divisio univoca sit?

Sit unica conclusio: Si haec divisio signi in naturale et ad placitum entitative et materialiter consideretur, analoga est; si in genere representativi, seu cognoscibilis, univoca est, et signum ad placitum est vere signum in officio et vice