Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 625

objecti quam exercet.— Prima pars conclusionis manifesta est, quia, ut praecedenti quaest. tractatum est, signum constituitur in genere relationis formaliter loquendo; sed relationi reali et rationis nihil univocum est entitative loquendo, cum non possint esse in eodem praedicamento; relatio autem signi naturalis est realis, ut vidimus ibi, relatio vero signi ad placitum realis esse non potest; ergo nihil illis univocum est entitative loquendo.

Dices: Non est certum relationem signi naturalis esse realem, nec signum ad placitum consistere in relatione rationis, sed sufficit illi denominatio extrinseca, qua dicitur impositum a voluntate; ergo non subsistit fundamentum positum. Caeterum hoc secundum non enervat illud: quia si solum habet esse signum ex denominatione extrinseca, hoc ipso est secundum quid tale, et non simpliciter, quia denominatio extrinseca non est formaliter esse reale existens in eo quod denominatur, sed praesuppositive in denominante. Primum vero q. preec. expunctum est, ubi ostendimus signum naturale dicere aliquid reale per modum relationis, licet aliqui dicant illam esse transcendentem, non praedicamentalem. Qui tamen dicerent signum pro formali consistere ii\ relatione rationis, consequenter univocam constituere habent rationem signi entitative in hac divisione signi ad placitum et naturalis.

Secunda pars conclusionis pendet ex illa celebri ddfctrina apud Gajetanum i p., q. i, art. m, quod aliae sunt differentiae rerum ut res, aliae ut objectum, et in esse objecti; et quae specie vel plusquam specie differunt in una linea, possunt in alia non differre vel non ita differre. Et sic cum ratio signi pertineat ad rationem cognoscibilis, cum sit vice

objectum, stabit bene quod in ratione objecti signum naturale reale, et ad placitum rationis sint signa univoca, sicut ens reale et rationis in esse objecti induunt unam rationem; siquidem terminant eamdem potentiam, scilicet intellectum, et ab eodem habitu possunt attingi, scilicet a Metaphysica, vel saltem duas scientias univoce convenientes specificare, v. g. Logicam et Physicam; ergo in esse objecti specificantis univoce conveniunt. Sic etiam per signum ad placitum, et per signum naturale vere et univoce movetur et ducitur potentia ad signatum. Quod enim moveamur a signis ad placitum ad percipienda signata, ipsa experientia manifestat, et quod hoc univoce fiat, constat, cum signum ad placitum non significet secundum quid, et dependenter in ipsa ratione significandi a signo naturali, nam per se solum vox significativa prolata deducit ad signatum, sicut alia signa naturalia instrumentalia. Nec obstat quod vox, seu nomen non significat nisi mediante conceptu, qui est signum naturale, hoc enim etiam signo instrumentali naturali convenit, quod non nisi mediante conceptu et notitia sui repraesentat, et tamen non ob hoc est signum analogice, sed vere et univoce. Quod enim signa in repraesentando dependeant a conceptu, non tollit univocam rationem signi, siquidem conceptus et cognitio est cui repraesentant, non mediante quo repraesentant, seu a quo essentialiter habent rationem repraesentandi. Non omnis autem dependentia unius ab alio constituit analogiam, sed solum illa quae est ianrdine ad participandam rationem c&mmunem; nisi enim illa inaequalis sit, et partim eadem, partim diversa, non destruit univocationem, ut optime tradit S. Thomas, i Perih., lect. vin, in prine.