Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 628

et non ratione impositionis; dicitur autem imago artificialis ratione causae efficientis a qua facta est, non ex parte rationis formalis, qua significat, quae realis et intrinseca est. Gaeterum istae imagines non significant directe objectum ut in seipso est, sed ut est in idea pictoris, quam directe imago repraesentat; et quia idea pictoris aliquando est propria respectu sui objecti, aliquando impropria, vel minus propria, ideo etiam imago non semper repraesentat objectum proprie ut est in se. Quando autem una imago accommodatur isti vel illi sancto ex hominum usu, talis repraesentatio constituit signum ex consuetudine, ut dicemus seq. art. Ad 2 exemplum resp. : Quod multa signa sunt ad placitum ex institutione divina, sicut patet in Sacramentis ; et talia signa non repraesentant omnibus, sed solum impositionem ipsam scientibus, et hoc modo iris significat diluvium non futurum. Signum autem positum in Cain fortasse fuit aliquod naturale, scilicet quidam tremor corporis, ut S. Hier., ep. cxix, dicit, qui tremor movebat omnes ad misericordiam, ne eum interficerent. Si tamen fuit aliquod signum ad placitum ex divina institutione, dicendum est quod notitiam ejus Deus indidit omnibus videntibus Cain, ne illum interficerent.

ARTICULUS VI.

Utrum signum c.r consuetudine sit vere signum.

Specialis difficultas est circa quaedam signa, quae non publica aliqua institutione, i. c. ab auctoritate publica dimanante, sed ex sola voluntate particularium frequenter illis utentium ad aliquid significandum accommodantur. Unde quia tota vis significandi ex ipso usu et frequentia dependet, dubium restat an iste

usus et frequentia modo naturali significet, an vero significatione ad placitum.

Sit ergo unica conclusio : Si consuetudo respiciat aliquod signum, destinando illud et proponendo pro signo, tale signum fundatum in consuetudine erit ad placitum; si vero consuetudo non proponat aliquid, vel instituat pro signo, sed dicat simplicem usum alicujus rei, et ratione illius assumatur aliquid in signum, tale signum reducitur ad naturale. — Itaque consuetudo, vel potest esse causa signi, sicut si populus consuetudine stfa introducat et proponat aliquam vocem ad significandum; vel potest se habere ut effectus qui nos manducit ad cognoscendam suam causam, sicut canis frequenter visus comitari aliquem manifestat quod sit dominus ejus, et consuetudo comedendi in mappis manifestat nobis prandium, quando mappas videmus appositas, et in universum fere omnis inductio fundatur in frequentia et consuetudine qua videmus aliquid ssepe fieri.

Prima ergo pars conclus. prob. ex D. Thoma 1-11, q. xcvii, art. m, ubi docet consuetudinem habere vim legis; ergo consuetudo, introducens aliquid ad significandum, eadem auctoritate introducit rem illam in signum qua ipsa lex introduceret : si autem ex lege publica aliqua vox proponatur in signum, est vere signum ad placitum, quia auctoritate publica instituitur; ergo consuetudo, quee vice legis subrogatur ex auctoritatem legis habet, eodem modo constituit signum ad placitum. Et hoc modo videmus multas voces introductas in republica ad significandum quae ante non significabant, quia non erant in usu, et multa verba modo non significant quae olim significabant, quia jam abierunt in dissuetudi-