Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 627
dens vero probatur quia, si signum ad placitum non consistit in denominatione extrinseca, sed in relatione rationis, non existet actu signum nisi quando actualiter cognoscitur, et sic scriptura in libro clauso, vel quando actualiter non consideratur, non erit signum.
Respondetur aliquos ita sentire, agentes de Sacramentis, quod ratio signi ad placitum in illis consistit in extrinseca deputatione, non in relatione rationis, ut P. Suar., m t., p. iii, disp. i, sect. m. Gaeterum cum impositio voluntatis solum deserviat ad determinandum munus et officium signi, non tanquam aliquid absolutum, sed respective ad signatum, ad quod ex natura rei vox non est determinata, constat quod ipsa deputatio voluntatis solum facit id quod in signis naturalibus ipsa rei natura facit, quae quidem ordinat ex natura rei ad signatum, et sic fundat relationem in qua consistit ipsa ratio; similiter ergo impositio destinans voces ad significandum, fundat respectum signi, quia destinatio ipsa est in signo per respectum ad alterum; sed quia iste respectus fundatur in aliqua destinatione, quae nil reale ponit in re destinata, ideo respectus rationis est.
Et ad replicam dicitur quod scriptura in libro clauso, seu non considerata ab intellectu, est signum actualiter fundamentaliter, non actualiter formaliter, quia relatio rationis non habet esse formaliter nisi per intellectum. Denominatur tamen absolute et simpliciter signum, quia in istis relationibus rationis sufficit fundamentum proximum ad denominandum absolute, quia ex parte rei denominabilis est positum quidquid requiritur ad talem denominationem ex parte sui; sed quia relatio illa* non resultat ex fundamento, sicut relationes reales, sed pendet ab actu cognitionis, ideo non expectat
ipsam relationem ut denominetur absolute tale* bene tamen ut denominetur actu esse relatum : sicut Deus absolute denominatur dominus et creator, licet actu non cognoscatur relatio dominii et creationis ; non tamen actu denominatur relatus ad creaturas, nisi sic actu cognoscatur.
Ad id vero quod additur, signum ad placitum non significare et movere per aliquid quod in se habeat, sed per alterum, respondetur quod significat per impositionem, quae propria ejus est, licet sit denominatio extrinseca, et per illam habet significare, licet requiratur notitia talis impositionis tanquam conditio et applicatio ad exercitum significationis, non ad constituendam formam signi.
Tertio arguitur quia sunt aliqua signa nec ad placitum, nec naturalia, ergo divisio non est adaequata. Ant. prob.: nam imago facta a pictore, v. g. Caesaris, quem non novit, non est signum naturale, quia non significat ex natura rei, sed ex libera accomodatione pictoris; sicut etiam solent multae imagines deputari pro tali vel tali sancto, quem ex proprietate non significant; neque sunt signa ad placitum, quia non ex impositione significant, sed per modum imaginis. Item, signa sunt data a Deo, ut arcus in nubibus ad significandum diluvium non futurum, ut Gen. ix, et signum quod posuit in Cain, ut non interficeretur : non erant impositione, siquidem erant omnibus nota, signa autem ad placitum non sunt eadem apud omnes, ut dicit Aristoteles i Perih., c. i; nec erant naturalia, alias frustra imponerentur a Deo.
Respond. neg. ant. Ad 1 exempl. resp. : Quod imago depicta, licet sit signum factum ab arte, naturaliter tamen representat, scilicet ratione similitudinis quam realiter habet,