Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 632
venit rei in se. Unde dicit D. Thoraas in q. m de Verit., art. v, ad 8 : « Quod scientia visionis (quae est idem quod notitia intuitiva) addit supra simplicem notitiam aliquid quod est extra genus notitiae, scilicet existentiam rerum. » Ergo addit existentiam realem, nam intentionalis et objectiva non est extra genus notitiae. Et in m, dist. xiv, quaest. i, art. ii, dicit : « Quod illud proprie videtur, quod habet esse extra videntem »; ergo existentia quam requirit notitia intuitiva, realis et physica esse debet.
Circa propositam ergo difficultatem varia placita auctorum circumferuntur. Quidam enim consideraverunt distinctionem istarum notitiarum ex parte principii, scilicet speciei impressae. Et sic dixerunt aliqui apud Ferrar., ii contra Gent., cap. 1xvi, illam esse notitiam intuitivam, quae fit sine specie intelligibili, illam vero abstractivam, quae fit mediante aliqua specie. Quae tamen sententia omnino rejicienda est, cum nulla notitia sine specie elici possit : pendet enim omnis cognitio ab objecto et potentia, et hoc objectum non potest intentionaliter informare potentiam, quantumcunque in se sit praesens, nisi mediante specie, vel nisi ipsum objectum in se habeat esse intentionale et spirituale, quod potentiae sit conjunctum. Alii dicunt intuitivam cognitionem esse illam, quae rem cognoscit per proprias species, abstractivam vero, quae per alienas. Ex parte etiam evidentiae videtur distingui posse notitia intuitiva et abstractiva : quia intuitiva semper est evidens, ut pote rei in se, abstractiva vero abstrahit ab obscuritate et evidentia, et si quando evidentiam habet, non est rei in seipsa immediate, sed ut continetur in aliquo alio, v. g., in suis causis et principiis, vel aliquo simili.
Alii distinguunt notitiam intuitivam ex parte termini, seu objecti ut terminantis, juxta definitiones traditas, quia una est de re absente, altera de re praesenti. Quae sententia est ommunior apud Thomistas; nam distinctio illa ex parte speciei, quod sit per propriam speciem vel per alienam, in se vel in alio, obscura vel clara, non sunt formalitates, quae proprie pertinent ad rationem intuitivi vel abstractivi. Potest enim salvari intuitivum per speciem alienam, et per cognitionem mediatam, seu in alio; potest etiam salvari abstractivum per cognitionem tantae evidentiae et claritatis, sicut Intuitivum; et similiter potest fieri per cognitionem et speciem immediatam. Prima pars constat manifeste, quia creaturae futurae videntur in divina essentia. tanquam in specie aliena, et tamen videt illas intuitive. Et similiter est cognitio illa mediata et in alio. Similiter angelus per propriam essentiam tantam per speciem potest videre intuitive accidentia quae in se sunt, et similiter per speciem repraesentantem aliam substantiam potest videre accidentia quae in ea praesentia sunt; et in sententia D. Thomae intellectus non habet speciem directam singularium, et tamen potest res singulares corporeas intuitive videre, quando sunt praesentes per sensum; ergo neque requiritur species propria, neque cognitio immediata et directa. Exemplum secundi est in ipso Deo, qui abstractive cognoscit creaturas possibiles tanta evidentia et claritate ex parte cognoscentis sicut praesentes. Similiter potest alicui infundere cognitionem quidditatis possibilis extra Verbum, et tunc cognoscet rem illam per propriam ejus speciem, et tamen abstractive cognoscet. Et angelus habet propriam speciem eclipsis futurae, et ejus futuritionis et