Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 633

#*}8teati© per propriam speciem, et tamen est cognitio abstractiva; licut et nos etiam rei absentis, quam vidimus, per propriam speciem possumus recordari, imo et in ejus existentiam per modum objecti ferri, ut quando ex effectibus cognosco Deum esse praesentem et tamen illa cognitio abstractiva est. Non ergo ex istis capitibus distinguuntur intuitiva et abstractiva notitia, sed oportet ad terminum cognitum recurrere, nempe quod una attingat rem sub ipsa praesentia propria germinantem, alia sub absentia.

Quare solum duplex modus restat distinguendi istas notitias, qui etiam apud Thomistas frequentes sunt. Quidam enim distinguunt illas essentialiter penes praesentiam et absentiam, tanquam penes rationes diversas quae repraesentantur, et consequenter ipsae repraesentationes differunt intrinsece et essentialiter propterdiversa objecta repraesentata. Alii vero dicunt differre accidentaliter, quia non requirunt diversas repraesentationes formaliter, sed potest idem repraesentari in notitia intuitiva et abstractiva, nempe res cum sua existentia et praesentia in actu signato cognita et repraesentata; solum vero differre accidentaliter propter diversum exercitum terminandi. Si enim objectma ipsum reddatur praesens in se, et ipsa praesentia repraesentetur in cognitione, hoc ipso redditur intuitiva cognitio. Si vero tollatur praesentia physica rei, per quam objectum terminat cognitionem, reliquis omnibus invariatis ex parte cognitionis et repraesentationis, redditur notitia abstractiva. Unde etiam quidam dicunt intuitivum et abstractivum solum esse denominationes extrinsecas, provenientes in cognitione ex ipsa existentia, vel absentia rei in se. Alii vero dicunt esse modos intrinsecos in ipsa notitia

(licet non variantes ipsam repraesentationem essentialiter), quia revera pertinent ad ipsam tendentiam notitiee ad objectum, ut tali vel tali modo terminans.

Sit ergo unica conclusio. Formalis et propria ratio intuitivi et abstractivi non sunt rationes essentialiter et intrinsece variantes cognitionem, sed accidentaliter; licet per accidens, id est per aliud, et ratione ejus cui conjunguntur, possint diversas specie notitias importare.— Prima pars sumitur ex locis D. Thomae supra citatis in q. iii de Verit., et in iii, distinctione xiv; quia scilicet scientia visionis, seu notitia intuitiva addit supra notitiam simplicem, seu abstractivam aliquid quod est extra genus notitiae, scilicet existentiam rei: ergo sentit quod non dicunt differentias essentiales, et intrinsecas, quia istae non sunt extra genus notitiae, sed pertinent ad ipsum ordinem cognoscibilis. Addere autem aliquid quod est extra ipsum videntem, et extra genus ipsius cognitionis, est addere aliquid accidentale et extrinsecum.

Fundamentum vero est, quia intuitivum et abstractivum non important diversitatem in ipso formali principio cognoscibilitatis, quia intuitivum et abstractivum in notitiis non oriuntur ex ipsis mediis, seu motivis, aut principiis specificantibus, neque ex diversa immaterialitate, quae est radix cognitionis, neque ex diversa ratione formali repraesentandi qu&, nec sub qua; ergo non important rationes specifice distinguentes ex se, et vi suae formalitatis. Antecedens probatur: Quia ut sequent, art. ostendemus, praesentia et absentia non pertinent specialiter ad intuitivum et abstractivum prout quaedam res repraesentatae, quasi quaedam quidditates, sed solum prout afficiunt et modifi-